| in Achaia legatis Antiochi Aetolorumque coram T. Quin- | 35.48.1.1 |
| ctio Aegii datum est concilium. Antiochi legatus prior quam | 2.1 |
| Aetoli est auditus. is, ut plerique quos opes regiae alunt, | |
| uaniloquus maria terrasque inani sonitu uerborum compleuit: | |
| equitum innumerabilem uim traici Hellesponto in Europam, | 3.1 |
| partim loricatos, quos cataphractos uocant, partim sagittis ex | |
| equo utentes et, a quo nihil satis tecti sit, auerso refugientes | |
| equo certius figentes. his equestribus copiis quamquam uel | 4.1 |
| totius Europae exercitus in unum coacti obrui possent, adicie- | |
| bat multiplices copias peditum et nominibus quoque gentium | 5.1 |
| uix fando auditis terrebat, Dahas Medos Elymaeosque et | |
| Cadusios appellans; naualium uero copiarum, quas nulli | 6.1 |
| portus capere in Graecia possent, dextrum cornu Sidonios | |
| et Tyrios, sinistrum Aradios et ex Pamphylia Sidetas tenere, | |
| quas gentes nullae unquam nec arte nec uirtute nauali aequas- | |
| sent. iam pecuniam, iam alios belli apparatus referre superua- | 7.1 |
| caneum esse: scire ipsos abundasse semper auro regna Asiae. | |
| itaque non cum Philippo nec Hannibale rem futuram Ro- | |
| manis, principe altero unius ciuitatis, altero Macedoniae | |
| tantum regni finibus incluso, sed cum magno Asiae totius | 5 |
| partisque Europae rege. eum tamen, quamquam ab ultimis | 8.1 |
| orientis terminis ad liberandam Graeciam ueniat, nihil | |
| postulare ab Achaeis in quo fides eorum aduersus Romanos, | |
| priores socios atque amicos, laedatur; non enim ut secum ad- | 9.1 |
| uersus eos arma capiant, sed ut neutri parti sese coniungant | |
| petere. pacem utrique parti, quod medios deceat amicos, | |
| optent: bello se non interponant. idem ferme et Aetolorum | 10.1 |
| legatus Archidamus petiit ut, quae facillima et tutissima | |
| esset, quietem praestarent spectatoresque belli fortunarum | |
| alienarum euentum sine ullo discrimine rerum suarum op- | |
| perirentur. prouectus deinde est intemperantia linguae in | 11.1 |
| maledicta nunc communiter Romanorum, nunc proprie | |
| ipsius Quincti, ingratos appellans et exprobrans non uictoriam | 12.1 |
| modo de Philippo uirtute Aetolorum partam sed etiam | |
| salutem, ipsumque et exercitum sua opera seruatos. quo enim | 13.1 |
| illum unquam imperatoris functum officio esse? auspicantem | |
| immolantemque et uota nuncupantem sacrificuli uatis modo | |
| in acie uidisse, cum ipse corpus suum pro eo telis hostium | |
| obiceret. | 5 |