| ad ea Quinctius coram quibus magis quam apud quos | 35.49.1.1 |
| uerba faceret dicere Archidamum rationem habuisse; Achaeos | 2.1 |
| enim probe scire Aetolorum omnem ferociam in uerbis, | |
| non in factis esse, et in conciliis magis contionibusque quam | |
| in acie apparere; itaque parui Achaeorum existimationem, | 3.1 |
| quibus notos esse se scirent, fecisse: legatis regis et per eos | |
| absenti regi eum se iactasse. quod si quis antea ignorasset | 4.1 |
| quae res Antiochum et Aetolos coniunxisset, ex legatorum | |
| sermone potuisse apparere: mentiendo in uicem iactandoque | |
| uires quas non haberent, inflasse uana spe atque inflatos esse. | |
| 'dum hi ab se uictum Philippum, sua uirtute protectos | 5.1 |
| Romanos et, quae modo audiebatis, narrant uos ceterasque | |
| ciuitates et gentes suam sectam esse secuturos, rex contra | |
| peditum equitumque nubes iactat et consternit maria classi- | |
| bus suis. est autem res simillima cenae Chalcidensis hospitis | 6.1 |
| mei, et hominis boni et sciti conuiuatoris, apud quem sol- | |
| stitiali tempore comiter accepti cum miraremur unde illi eo | |
| tempore anni tam uaria et multa uenatio, homo non qua isti | 7.1 |
| sunt gloriosus renidens condimentis ait uarietatem illam et | |
| speciem ferinae carnis ex mansueto sue factam.' hoc dici apte | 8.1 |
| in copias regis, quae paulo ante iactatae sint, posse; uaria | |
| enim genera armorum et multa nomina gentium inauditarum, | |
| Dahas <et Medos> et Cadusios et Elymaeos, Syros omnes esse, | |
| haud paulo mancipiorum melius propter seruilia ingenia | 5 |
| quam militum genus. 'et utinam subicere oculis uestris, | 9.1 |
| Achaei, possem concursationem regis magni ab Demetriade | |
| nunc Lamiam in concilium Aetolorum, nunc Chalcidem: | |
| uideretis uix duarum male plenarum legiuncularum instar in | 10.1 |
| castris regis, uideretis regem nunc mendicantem prope | |
| frumentum ab Aetolis quod militi admetiatur, nunc mutuas | 11.1 |
| pecunias faenore in stipendium quaerentem, nunc ad portas | |
| Chalcidis stantem et mox, inde exclusum, nihil aliud quam | |
| Aulide atque Euripo spectatis in Aetoliam redeuntem. male | |
| crediderunt et Antiochus Aetolis et Aetoli regiae uanitati; | 5 |
| quo minus uos decipi debetis sed expertae potius specta- | 12.1 |
| taeque Romanorum fidei credere. nam quod optimum esse | 13.1 |
| dicunt, non interponi uos bello, nihil immo tam alienum | |
| rebus uestris est: quippe sine gratia, sine dignitate praemium | |
| uictoris eritis.' |