| nec absurde aduersus utrosque respondisse uisus est, et | 35.50.1.1 |
| facile erat orationem apud fauentes aequis auribus accipi. | |
| nulla enim nec disceptatio nec dubitatio fuit quin omnes | 2.1 |
| eosdem genti Achaeorum hostes et amicos quos populus | |
| Romanus censuisset iudicarent bellumque et Antiocho et | |
| Aetolis nuntiari iuberent. auxilia etiam quo censuit Quin- | 3.1 |
| ctius, quingentorum militum Chalcidem, quingentorum | |
| Piraeum extemplo miserunt. erat enim haud procul seditione | 4.1 |
| Athenis res, trahentibus ad Antiochum quibusdam spe largi- | |
| tionum uenalem pretio multitudinem, donec ab iis qui | |
| Romanae partis erant Quinctius est accitus et accusante | |
| Leonte quodam Apollodorus auctor defectionis damnatus | 5 |
| atque in exilium est eiectus. | |
| et ab Achaeis quidem cum tristi responso legatio ad regem | 5.1 |
| rediit; Boeoti nihil certi responderunt: cum Antiochus in | |
| Boeotiam uenisset, tum quid sibi faciundum esset se delibera- | |
| turos esse. | |
| Antiochus cum ad Chalcidis praesidium et Achaeos et | 6.1 |
| Eumenem regem misisse audisset, maturandum ratus ut et | |
| praeuenirent sui et uenientes, si possent, exciperent, Menip- | 7.1 |
| pum cum tribus ferme milibus militum et cum omni classe | |
| Polyxenidan mittit, ipse paucos post dies sex milia suorum | |
| militum et ex ea copia quae Lamiae repente conligi potuit | |
| non ita multos Aetolos ducit. Achaei quingenti <et> ab Eumene | 8.1 |
| rege modicum auxilium missum duce Xenoclide Chalcidensi | |
| nondum obsessis itineribus tuto transgressi Euripum Chal- | |
| cidem peruenerunt. Romani milites, quingenti ferme et ipsi, | 9.1 |
| cum iam Menippus castra ante Salganea ad Hermaeum, qua | |
| transitus ex Boeotia in Euboeam insulam est, haberet, | |
| uenerunt. Micythio erat cum iis, legatus ab Chalcide ad | 10.1 |
| Quinctium ad id ipsum praesidium petendum missus. | |
| qui postquam obsessas ab hostibus fauces uidit, omisso ad | 11.1 |
| Aulidem itinere Delium conuertit, ut inde in Euboeam | |
| transmissurus. |