| templum est Apollinis Delium, imminens mari; quinque | 35.51.1.1 |
| milia passuum ab Tanagra abest; minus quattuor milium | |
| inde in proxima Euboeae est mari traiectus. ubi et in fano | 2.1 |
| lucoque ea religione et eo iure sancto quo sunt templa quae | |
| asyla Graeci appellant, et nondum aut indicto bello aut ita | |
| commisso ut strictos gladios aut sanguinem usquam factum | 3.1 |
| audissent, cum per magnum otium milites alii ad spectacu- | |
| lum templi lucique uersi, alii in litore inermes uagarentur, | |
| magna pars per agros lignatum pabulatumque dilapsa esset, | 4.1 |
| repente Menippus palatos passim adgressus †eos cecidit, ad | |
| quinquaginta uiuos cepit; perpauci effugerunt, in quibus | |
| Micythio parua oneraria naue exceptus. ea res Quinctio | 5.1 |
| Romanisque sicut iactura militum molesta, ita ad ius inferen- | |
| di Antiocho belli adiecisse aliquantum uidebatur. Antiochus | 6.1 |
| admoto ad Aulidem exercitu, cum rursus oratores partim ex | |
| suis partim Aetolos Chalcidem misisset qui eadem illa | |
| quae nuper cum minis grauioribus agerent, nequiquam | |
| contra Micythione et Xenoclide tendentibus facile tenuit | 5 |
| ut portae sibi aperirentur. qui Romanae partis erant sub ad- | 7.1 |
| uentum regis urbe excesserunt. Achaeorum et Eumenis milites | |
| Salganea tenebant, et in Euripo castellum Romani milites | |
| pauci custodiae causa loci communiebant. Salganea Menippus, | 8.1 |
| rex ipse castellum Euripi oppugnare est adortus. priores | |
| Achaei et Eumenis milites pacti ut sine fraude liceret abire, | |
| praesidio excesserunt; pertinacius Romani Euripum tueban- | |
| tur. hi quoque tamen cum terra marique obsiderentur et iam | 9.1 |
| machinas tormentaque adportari uiderent, non tulere ob- | |
| sidionem. cum id, quod caput erat Euboeae, teneret rex, ne | 10.1 |
| ceterae quidem insulae eius urbes imperium abnuerunt; | |
| magnoque principio sibi orsus bellum uidebatur, quod tanta | |
| insula et tot opportunae urbes in suam dicionem uenissent. |