| P. Cornelium Cn. filium Scipionem et M'. Acilium | 36.1.1.1 |
| Glabrionem consules inito magistratu patres, priusquam | 2.1 |
| de prouinciis agerent, res diuinas facere maioribus | |
| hostiis iusserunt in omnibus fanis, in quibus lecti- | |
| sternium maiorem partem anni fieri solet, precarique, | |
| quod senatus de nouo bello in animo haberet, ut ea | 5 |
| res senatui populoque Romano bene atque feliciter | |
| eueniret. ea omnia sacrificia laeta fuerunt, primisque | 3.1 |
| hostiis perlitatum est, et ita haruspices responderunt, | |
| eo bello terminos populi Romani propagari, uictoriam | |
| ac triumphum ostendi. haec cum renuntiata essent, | 4.1 |
| solutis religione animis patres rogationem ad populum | |
| ferri iusserunt, uellent iuberentne cum Antiocho rege, | 5.1 |
| quique eius sectam secuti essent, bellum iniri; si ea | |
| perlata rogatio esset, tum, si ita uideretur consulibus, | |
| rem integram ad senatum referrent. P. Cornelius eam | 6.1 |
| rogationem pertulit; tum senatus decreuit, ut consules | |
| Italiam et Graeciam prouincias sortirentur; cui Graecia | |
| euenisset, ut praeter eum numerum militum, quem | |
| L. Quinctius consul in eam prouinciam ex auctoritate | 5 |
| senatus scripsisset imperassetue, ut eum exercitum | 7.1 |
| acciperet, quem M. Baebius praetor anno priore ex | |
| senatus consulto in Macedoniam traiecisset; et extra | 8.1 |
| Italiam permissum, ut, si res postulasset, auxilia ab | |
| sociis ne supra quinque milium numerum acciperet. | |
| L. Quinctium superioris anni consulem legari ad id | |
| bellum placuit. alter consul, cui Italia prouincia eue- | 9.1 |
| nisset, cum Bois iussus bellum gerere utro exercitu | |
| mallet ex duobus, quos superiores consules habuissent, | |
| alterum ut mitteret Romam, eaeque urbanae legiones | |
| essent paratae quo senatus censuisset. | 5 |