| his ita in | 36.2.1.1 |
| senatu, <incerto> ad id, quae cuius<que> prouincia foret, | |
| decretis, tum demum sortiri consules placuit. Acilio | |
| Graecia, Cornelio Italia euenit. certa deinde sorte se- | 2.1 |
| natus consultum factum est, quod populus Romanus | |
| eo tempore duellum iussisset esse cum rege Antiocho, | |
| quique sub imperio eius essent, ut eius rei causa sup- | |
| plicationem imperarent consules, utique M'. Acilius | 5 |
| consul ludos magnos Ioui uoueret et dona ad omnia | |
| puluinaria. id uotum in haec uerba praeeunte P. Li- | 3.1 |
| cinio pontifice maximo consul nuncupauit: 'si duellum, | |
| quod cum rege Antiocho sumi populus iussit, id ex | |
| sententia senatus populique Romani confectum erit, | |
| tum tibi, Iuppiter, populus Romanus ludos magnos | 4.1 |
| dies decem continuos faciet, donaque ad omnia pului- | |
| naria dabuntur de pecunia, quantam senatus decre- | |
| uerit. quisquis magistratus eos ludos quando ubique | 5.1 |
| faxit, hi ludi recte facti donaque data recte sunto.' | |
| supplicatio inde ab duobus consulibus edicta per bi- | |
| duum fuit. | |
| consulibus sortitis prouincias extemplo et prae- | 6.1 |
| tores sortiti sunt. M. Iunio Bruto iurisdictio utraque | |
| euenit, A. Cornelio Mammulae Bruttii, M. Aemilio Le- | |
| pido Sicilia, L. Oppio Salinatori Sardinia, C. Liuio Sa- | |
| linatori classis, L. Aemilio Paulo Hispania ulterior. | 5 |
| his ita exercitus decreti: A. Cornelio noui milites, con- | 7.1 |
| scripti priore anno ex senatus consulto a L. Quinctio | |
| consule, dati sunt, iussusque tueri omnem oram circa | |
| Tarentum Brundisiumque. L. Aemilio Paulo in ulte- | 8.1 |
| riorem Hispaniam, praeter eum exercitum, quem a M. | |
| Fuluio proconsule accepturus esset, decretum est, ut | |
| nouorum militum tria milia duceret et trecentos equites, | |
| ita ut in iis duae partes socium Latini nominis, tertia | 5 |
| ciuium Romanorum esset. idem supplementi ad C. | 9.1 |
| Flaminium, cui imperium prorogabatur, in Hispaniam | |
| citeriorem est missum. M. Aemilius Lepidus ab L. | 10.1 |
| Ualerio, cui successurus esset, simul prouinciam exer- | |
| citumque accipere iussus; L. Ualerium, si ita uideretur, | 11.1 |
| pro praetore in prouincia retinere et prouinciam ita | |
| diuidere, ut una ab Agrigento ad Pachynum esset, | |
| altera a Pachyno Tyndareum; eam maritimam oram | |
| L. Ualerius uiginti nauibus longis custodiret. eidem | 12.1 |
| praetori mandatum, ut duas decumas frumenti exi- | |
| geret; id ad mare comportandum deuehendumque | |
| in Graeciam curaret. idem L. Oppio de alteris de- | 13.1 |
| cumis exigendis in Sardinia imperatum; ceterum non | |
| in Graeciam sed Romam id frumentum portari placere. | |
| C. Liuius praetor, cui classis euenerat, triginta naui- | 14.1 |
| bus paratis traicere in Graeciam primo quoque tem- | |
| pore iussus, et ab Atilio naues accipere. ueteres naues, | 15.1 |
| quae in naualibus erant, ut reficeret et armaret, M. | |
| Iunio praetori negotium datum est, et in eam classem | |
| socios nauales libertinos legeret. |