| legati terni in | 36.3.1.1 |
| Africam ad Carthaginienses et in Numidiam ad fru- | |
| mentum rogandum, quod in Graeciam portaretur, missi, | |
| pro quo pretium solueret populus Romanus. adeoque | 2.1 |
| in apparatum curamque eius belli ciuitas intenta fuit, | |
| ut P. Cornelius consul ediceret, qui senatores essent | 3.1 |
| quibusque in senatu sententiam dicere liceret, quique | |
| minores magistratus essent, ne quis eorum longius ab | |
| urbe Roma abiret, quam unde eo die redire posset, | |
| neue uno tempore quinque senatores ab urbe Roma | 5 |
| abessent. in comparanda impigre classe C. Liuium | 4.1 |
| praetorem contentio orta cum colonis maritimis pau- | |
| lisper tenuit. nam cum cogerentur in classem, tri- | 5.1 |
| bunos plebi appellarunt; ab iis ad senatum reiecti | |
| sunt. senatus ita, ut ad unum omnes consentirent, | |
| decreuit uacationem rei naualis eis colonis non esse. | |
| Ostia et Fregenae et Castrum Nouum et Pyrgi et | 6.1 |
| Antium et Tarracina et Minturnae et Sinuessa fuerunt, | |
| quae cum praetore de uacatione certarunt. consul | 7.1 |
| deinde M'. Acilius ex senatus consulto ad collegium | |
| fetialium rettulit, ipsine utique regi Antiocho indi- | |
| ceretur bellum, an satis esset ad praesidium aliquod | |
| eius nuntiari; et num Aetolis quoque separatim indici | 8.1 |
| iuberent bellum, et num prius societas et amicitia eis | |
| renuntianda esset quam bellum indicendum. fetiales | 9.1 |
| responderunt, iam ante sese, cum de Philippo con- | |
| sulerentur, decreuisse nihil referre, ipsi coram an ad | |
| praesidium nuntiaretur; amicitiam renuntiatam uideri, | 10.1 |
| cum legatis totiens repetentibus res nec reddi nec | |
| satisfieri aequum censuissent; Aetolos ultro sibi bel- | 11.1 |
| lum indixisse, cum Demetriadem, sociorum urbem, | |
| per uim occupassent, Chalcidem terra marique oppu- | 12.1 |
| gnatum issent, regem Antiochum in Europam ad bel- | |
| lum populo Romano inferendum traduxissent. omnibus | 13.1 |
| iam satis comparatis M'. Acilius consul edixit, ut quos | |
| L. Quinctius milites conscripsisset et quos sociis no- | |
| minique Latino imperasset, quos secum in prouinciam | |
| ire oporteret, et tribuni militum legionis primae et | 5 |
| tertiae, ut ii omnes Brundisium idibus Mais conue- | |
| nirent. ipse a. d. quintum nonas Maias paludatus urbe | 14.1 |
| egressus est. per eosdem dies et praetores in pro- | |
| uincias profecti sunt. |