| sub idem tempus legati ab duobus regibus, | 36.4.1.1 |
| Philippo et Ptolomaeo, [Aegypti rege,] Romam uene- | |
| runt, Philippo pollicente ad bellum auxilia et pecuniam | |
| et frumentum; ab Ptolomaeo etiam mille pondo auri, | 2.1 |
| uiginti milia pondo argenti adlata. nihil eius accep- | |
| tum; gratiae regibus actae; et cum uterque se cum | 3.1 |
| omnibus copiis in Aetoliam uenturum belloque inter- | |
| futurum polliceretur, Ptolomaeo id remissum; Philippi | 4.1 |
| legatis responsum gratum eum senatui populoque Ro- | |
| mano facturum, si M'. Acilio consuli non defuisset. | |
| item ab Carthaginiensibus et Masinissa rege legati | 5.1 |
| uenerunt. Carthaginienses tritici modium * milia, | |
| hordei quingenta ad exercitum, dimidium eius Romam | |
| apportaturos polliciti; id ut ab se munus Romani ac- | 6.1 |
| ciperent, petere sese, et classem [suorum] suo sumptu | 7.1 |
| comparaturos, et stipendium, quod pluribus pensioni- | |
| bus in multos annos deberent, praesens omne daturos; | |
| Masinissae legati quingenta milia modium tritici, tre- | 8.1 |
| centa hordei ad exercitum in Graeciam, Romam tre- | |
| centa milia modium tritici, ducenta quinquaginta hordei, | |
| equites quingentos, elephantos uiginti regem ad M'. | |
| Acilium consulem missurum. de frumento utrisque | 9.1 |
| responsum, ita usurum eo populum Romanum, si pre- | |
| tium acciperent; de classe Carthaginiensibus remissum, | |
| praeterquam si quid nauium ex foedere deberent; de | |
| pecunia item responsum, nullam ante diem accepturos. | 5 |