| cum haec Romae agebantur, Chalcide An- | 36.5.1.1 |
| tiochus, ne cessaret per hibernorum tempus, partim | |
| ipse sollicitabat ciuitatium animos mittendis legatis, | |
| partim ultro ad eum ueniebant, sicut Epirotae com- | |
| muni gentis consensu et Elei e Peloponneso uenerunt. | 5 |
| Elei auxilium aduersus Achaeos petebant, quos post | 2.1 |
| bellum non ex sua sententia indictum Antiocho pri- | |
| mum ciuitati suae arma illaturos <credebant>. mille iis | 3.1 |
| pedites cum duce Cretensi Euphane sunt missi. Epi- | |
| rotarum legatio erat minime in partem ullam liberi | |
| aut simplicis animi; apud regem gratiam initam uo- | |
| lebant cum eo, ut cauerent, ne quid offenderent Ro- | 5 |
| manos. petebant enim, ne se temere in causam de- | 4.1 |
| duceret, expositos aduersus Italiam pro omni Graecia | |
| et primos impetus Romanorum excepturos; sed si ipse | 5.1 |
| posset terrestribus naualibusque copiis praesidere Epiro, | |
| cupide eum omnis Epirotas et urbibus et portibus suis | |
| accepturos; si id non posset, deprecari, ne se nudos | |
| atque inermes Romano bello obiceret. hac legatione | 6.1 |
| id agi apparebat, ut siue, quod magis credebant, ab- | |
| stinuisset Epiro, integra sibi omnia apud exercitus | |
| Romanos essent, conciliata satis apud regem gratia, | |
| quod accepturi fuissent uenientem, siue uenisset, sic | 7.1 |
| quoque spes ueniae ab Romanis foret, quod non ex- | |
| pectato longinquo ab se auxilio praesentis uiribus suc- | |
| cubuissent. huic tam perplexae legationi quia non | 8.1 |
| satis in promptu erat, quid responderet, legatos se | |
| missurum ad eos dixit, qui de iis, quae ad illos seque | |
| communiter pertinerent, loquerentur. |