| in Boeotiam | 36.6.1.1 |
| ipse profectus est, causas in speciem irae aduersus | |
| Romanos eas, quas ante dixi, habentem, Brachyllae | |
| necem et bellum a Quinctio Coroneae propter Roma- | |
| norum militum caedes illatum, re uera per multa iam | 2.1 |
| saecula publice priuatimque labante egregia quondam | |
| disciplina gentis et multorum eo statu, qui diuturnus | |
| esse sine mutatione rerum non posset. obuiam effusis | 3.1 |
| undique Boeotiae principibus Thebas uenit. ibi in con- | |
| cilio gentis, quamquam et ad Delium impetu in prae- | |
| sidium Romanum facto et ad Chalcidem commiserat | |
| nec paruis nec dubiis principiis bellum, tamen eandem | 5 |
| orationem <est> exorsus, qua in colloquio primo ad Chal- | 4.1 |
| cidem quaque per legatos in concilio Achaeorum usus | |
| erat, ut amicitiam secum institui, non bellum indici | |
| Romanis postularet. neminem, quid ageretur, fallebat; | |
| decretum tamen sub leni uerborum praetextu pro rege | 5.1 |
| aduersus Romanos factum est. | |
| hac quoque gente adiuncta Chalcidem regressus, | 6.1 |
| praemissis inde litteris, ut Demetriadem conuenirent | |
| principes Aetolorum, cum quibus de summa rerum | |
| deliberaret, nauibus eo ad diem indictum concilio uenit. | |
| et Amynander, accitus ad consultandum ex Athamania, | 7.1 |
| et Hannibal Poenus, iam diu non adhibitus, interfuit | |
| ei consilio. consultatum de Thessalorum gente est, | 8.1 |
| quorum omnibus, qui aderant, uoluntas temptanda | |
| uidebatur. in eo modo diuersae sententiae erant, quod | 9.1 |
| alii extemplo agendum, alii ex hieme, quae tum ferme | |
| media erat, differendum in ueris principium, et alii | |
| legatos tantummodo mittendos, alii cum omnibus copiis | 10.1 |
| eundum censebant terrendosque metu, si cunctarentur. |