| cum circa hanc fere consultationem disceptatio | 36.7.1.1 |
| omnis uerteretur, Hannibal nominatim interrogatus | |
| sententiam in uniuersi belli cogitationem regem atque | |
| eos, qui aderant, tali oratione auertit. 'si, ex quo | 2.1 |
| traiecimus in Graeciam, adhibitus essem in consilium, | |
| cum de Euboea deque Achaeis et de Boeotia agebatur, | |
| eandem sententiam dixissem, quam hodie, cum de Thes- | |
| salis agitur, dicam. ante omnia Philippum et Mace- | 3.1 |
| donas in societatem belli quacumque ratione censeo | |
| deducendos esse. nam quod ad Euboeam Boeotosque | 4.1 |
| et Thessalos attinet, cui dubium est, quin, ut quibus | |
| nullae suae uires sint, praesentibus adulando semper, | |
| quem metum in consilio habeant, eodem ad impetran- | |
| dam ueniam utantur, simul ac Romanum exercitum in | 5.1 |
| Graecia uiderint, ad consuetum imperium se auertant, | |
| nec iis noxiae futurum sit, quod, cum Romani procul | |
| abessent, uim tuam praesentis exercitusque tui experiri | |
| noluerint? quanto igitur prius potiusque est Philippum | 6.1 |
| nobis coniungere quam hos? cui, si semel in causam | |
| descenderit, nihil integri futurum sit, quique eas uires | |
| adferat, quae non accessio tantum ad Romanum esse | |
| bellum, sed per se ipsae nuper sustinere potuerint | 5 |
| Romanos. hoc ego adiuncto—absit uerbo inuidia | 7.1 |
| —qui dubitare de euentu possim, cum, quibus ad- | |
| uersus Philippum ualuerint Romani, iis nunc fore ui- | |
| deam, ut ipsi oppugnentur? Aetoli, qui Philippum, | 8.1 |
| quod inter omnes constat, uicerunt, cum Philippo | |
| aduersus Romanos pugnabunt; Amynander atque Atha- | 9.1 |
| manum gens, quorum secundum Aetolos plurima fuit | |
| opera in eo bello, nobiscum stabunt; Philippus tum | 10.1 |
| te quieto totam molem sustinebat belli; nunc duo | |
| maximi reges Asiae Europaeque uiribus aduersus unum | |
| populum, ut meam utramque fortunam taceam, patrum | |
| certe aetate ne uni quidem Epirotarum regi parem | 5 |
| —qui quid tandem erat uobiscum comparatus?— | |
| geretis bellum. quae igitur res mihi fiduciam praebet | 11.1 |
| coniungi nobis Philippum posse? una, communis uti- | |
| litas, quae societatis maximum uinculum est; altera, | |
| auctores uos Aetoli. uester enim legatus hic Thoas | 12.1 |
| inter cetera, quae ad exciendum in Graeciam Anti- | |
| ochum dicere est solitus, ante omnia hoc semper | |
| adfirmauit, fremere Philippum et aegre pati sub specie | |
| pacis leges seruitutis sibi impositas. ille quidem ferae | 13.1 |
| bestiae uinctae aut clausae et refringere claustra cu- | |
| pienti regis iram uerbis aequabat. cuius si talis ani- | |
| mus est, soluamus nos eius uincula et claustra refrin- | |
| gamus, ut erumpere diu coercitam iram in hostes | 5 |
| communes possit. quod si nihil eum legatio nostra | 14.1 |
| mouerit, at nos, quoniam nobis eum adiungere non | |
| possumus, ne hostibus nostris ille adiungi possit, ca- | |
| ueamus. Seleucus filius tuus Lysimachiae est; qui si | 15.1 |
| eo exercitu, quem secum habet, per Thraciam proxima | |
| Macedoniae coeperit depopulari, facile ab auxilio fe- | |
| rendo Romanis Philippum ad sua potissimum tuenda | |
| auertet. de Philippo meam sententiam habes; de ra- | 16.1 |
| tione uniuersi belli quid sentirem, iam ab initio non | |
| ignorasti. quod si tum auditus forem, non in Euboea | |
| Chalcidem captam et castellum Euripi expugnatum | |
| Romani, sed Etruriam Ligurumque et Galliae Cis- | 5 |
| alpinae oram bello ardere, et, qui maximus iis terror | |
| est, Hannibalem in Italia esse audirent. nunc quoque | 17.1 |
| accersas censeo omnis naualis terrestrisque copias; | |
| sequantur classem onerariae cum commeatibus; nam | |
| hic sicut ad belli munera pauci sumus, sic nimis multi | |
| pro inopia commeatuum. cum omnis tuas contraxeris | 18.1 |
| uires, diuisa classe partem Corcyrae in statione habe- | |
| bis, ne transitus Romanis liber ac tutus pateat, par- | 19.1 |
| tem ad litus Italiae, quod Sardiniam Africamque spectat, | |
| traicies; ipse cum omnibus terrestribus copiis in Bul- | |
| linum agrum procedes; inde Graeciae praesidebis, et | 20.1 |
| speciem Romanis traiecturum te praebens et, si res | |
| poposcerit, traiecturus. haec suadeo, qui ut non omnis | |
| peritissimus sim belli, cum Romanis certe bellare bonis | |
| malisque meis didici. in quae consilium dedi, in eadem | 21.1 |
| nec infidelem nec segnem operam polliceor. dii ap- | |
| probent eam sententiam, quae tibi optima uisa fuerit.' |