| haec ferme Hannibalis oratio fuit; quam | 36.8.1.1 |
| laudarunt magis in praesentia, qui aderant, quam rebus | |
| ipsis exsecuti sunt; nihil enim eorum factum est, nisi | |
| quod ad classem copiasque accersendas ex Asia Poly- | |
| xenidam misit. legati Larisam ad concilium Thessa- | 2.1 |
| lorum sunt missi, et Aetolis Amynandroque dies ad | |
| conueniendum exercitui Pheras est dictus; eodem et | |
| rex cum suis copiis confestim uenit. ubi dum oppe- | 3.1 |
| ritur Amynandrum atque Aetolos, Philippum Megalo- | |
| politanum cum duobus milibus hominum ad legenda | |
| ossa Macedonum circa Cynoscephalas, ubi debellatum | |
| erat cum Philippo, misit, siue ab ipso, quaerente sibi | 4.1 |
| commendationem ad Macedonum gentem et inuidiam | |
| regi, quod insepultos milites reliquisset, monitus, siue | |
| ab insita regibus uanitate ad consilium specie amplum, | |
| re inane animo adiecto. tumulus est in unum ossibus, | 5.1 |
| quae passim strata erant, coaceruatis factus, qui nullam | |
| gratiam ad Macedonas, odium ingens ad Philippum | |
| mouit. itaque qui ad id tempus fortunam esset habi- | 6.1 |
| turus in consilio, is extemplo ad M. Baebium pro- | |
| praetorem misit, Antiochum in Thessaliam impetum | |
| fecisse; si uideretur ei, moueret ex hibernis; se obuiam | |
| processurum, ut, quid agendum esset, consultarent. | 5 |