| Antiocho ad Pheras iam castra habenti, ubi | 36.9.1.1 |
| coniunxerant ei se Aetoli et Amynander, legati ab | |
| Larisa uenerunt quaerentes, quod ob factum dictumue | |
| Thessalorum bello lacesseret eos, simul orantes, ut | 2.1 |
| remoto exercitu per legatos, si quid ei uideretur, se- | |
| cum disceptaret. eodem tempore quingentos armatos | 3.1 |
| duce Hippolocho Pheras in praesidium miserunt; ii | |
| exclusi aditu, iam omnia itinera obsidentibus regiis, | |
| Scotusam se receperunt. legatis Larisaeorum rex cle- | 4.1 |
| menter respondit, non belli faciendi, sed tuendae et | |
| stabiliendae libertatis Thessalorum causa se Thessa- | |
| liam intrasse. similia his, qui cum Pheraeis ageret, | 5.1 |
| missus; cui nullo dato responso Pheraei ipsi legatum | |
| ad regem principem ciuitatis Pausaniam miserunt. qui | 6.1 |
| cum haud dissimilia iis, ut in causa pari, quae pro | |
| Chalcidensibus in colloquio ad Euripi fretum dicta | |
| erant, quaedam etiam ferocius egisset, rex etiam atque | 7.1 |
| etiam deliberare eos iussos, ne id consilii caperent, | |
| cuius, dum in futurum nimis cauti et prouidi essent, | |
| extemplo paeniteret, dimisit. haec renuntiata Pheras | 8.1 |
| legatio cum esset, ne paulum quidem dubitarunt, quin | |
| pro fide erga Romanos, quidquid fors belli tulisset, | |
| paterentur. itaque et hi summa ope parabant se ad | 9.1 |
| urbem defendendam, et rex ab omni parte simul op- | |
| pugnare moenia est adgressus et, ut qui satis intel- | |
| legeret—neque enim dubium erat—in euentu eius | 10.1 |
| urbis positum esse, quam primam adgressus esset, aut | |
| sperni deinde ab uniuersa gente Thessalorum aut ti- | |
| meri se, omnem undique terrorem obsessis iniecit. | |
| primum impetum oppugnationis satis constanter su- | 11.1 |
| stinuerunt; dein cum multi propugnantes caderent aut | |
| uulnerarentur, labare animi coeperunt. reuocati deinde | 12.1 |
| castigationibus principum ad perseuerandum in pro- | |
| posito, relicto exteriore circulo muri, deficientibus iam | |
| copiis in interiorem partem urbis concesserunt, cui | |
| breuior orbis munitionis circumiectus erat; postremo | 5 |
| uicti malis, cum timerent, ne ui captis nulla apud | |
| uictorem uenia esset, dediderunt sese. nihil deinde | 13.1 |
| moratus rex quattuor milia armatorum, dum recens | |
| terror esset, Scotusam misit. nec ibi mora deditionis | |
| est facta cernentibus Pheraeorum recens exemplum, | |
| qui, quod pertinaciter primo abnuerant, malo domiti | 14.1 |
| tandem fecissent; cum ipsa urbe Hippolochus Lari- | |
| saeorumque deditum est praesidium. dimissi ab rege | 15.1 |
| inuiolati omnes, quod eam rem magni momenti futu- | |
| ram rex ad conciliandos Larisaeorum animos credebat. |