per eosdem dies legati 36.12.1.1
regis Medionem uenerunt; quibus auditis cum in con-
tione, quidnam respondendum regi esset, consultaretur,
et alii manendum in Romana societate, alii non asper- 2.1
nandam amicitiam regis censerent, media uisa est Clyti
sententia eoque accepta, ut ad regem mitterent legatos 3.1
peterentque ab eo, ut Medionios super tanta re con-
sultare in concilio Acarnanum pateretur. in eam le- 4.1
gationem Mnasilochus et qui eius factionis erant de
industria coniecti, clam missis, qui regem admouere
copias iuberent, ipsi terebant tempus. itaque uixdum 5.1
iis egressis [legatis] Antiochus in finibus et mox ad
portas erat, et trepidantibus, qui expertes proditionis
fuerant, tumultuoseque iuuentutem ad arma uocantibus
ab Clyto et Mnasilocho in urbem est inductus; et 6.1
aliis sua uoluntate adfluentibus metu coacti etiam,
qui dissentiebant, ad regem conuenerunt. quos placida
oratione territos cum permulsisset, ad spem uulgatae
clementiae aliquot populi Acarnaniae defecerunt. Thyr- 7.1
reum a Medione profectus est Mnasilocho eodem et
legatis praemissis. ceterum detecta Medione fraus
cautiores, non timidiores Thyrreensis fecit; dato enim 8.1
haud perplexo responso, nullam se nouam societatem
nisi ex auctoritate imperatorum Romanorum acceptu-
ros, portisque clausis armatos in muris disposuerunt.
et peropportune ad confirmandos Acarnanum animos 9.1
Cn. Octauius missus a Quinctio, cum praesidium et
paucas naues ab A. Postumio, qui ab Atilio legato
Cephallaniae praepositus fuerat, accepisset, Leucadem 10.1
uenit impleuitque spei socios M'. Acilium consulem
iam cum legionibus mare traiecisse et in Thessalia
castra Romana esse. hunc rumorem quia similem ueri 11.1
tempus anni maturum iam ad nauigandum faciebat,
rex praesidio Medione imposito et in quibusdam aliis
Acarnaniae oppidis Thyrreo abscessit et per Aetoliae
ac Phocidis urbis Chalcidem rediit. 5