| sub idem tempus M. Baebius et Philippus | 36.13.1.1 |
| rex, iam ante per hiemem in Dassaretiis congressi, | |
| cum Ap. Claudium, ut obsidione Larisam eximeret, in | |
| Thessaliam misissent, quia id tempus rebus gerendis | 2.1 |
| immaturum erat, in hiberna regressi, principio ueris | |
| coniunctis copiis in Thessaliam descenderunt. in Acar- | 3.1 |
| nania tum Antiochus erat. aduenientes Philippus Mal- | |
| loeam Perrhaebiae, Baebius Phacium est adgressus; | |
| quo primo prope impetu capto Phaestum eadem ce- | |
| leritate capit. inde Atracem cum se recepisset, Cyretias | 4.1 |
| hinc et Eritium occupat, praesidiisque per recepta | |
| oppida dispositis Philippo rursus obsidenti Malloeam | |
| se coniungit. sub aduentum Romani exercitus seu ad | 5.1 |
| metum uirium seu ad spem ueniae cum dedidissent | |
| sese, ad ea recipienda oppida, quae Athamanes occu- | |
| pauerant, uno agmine ierunt. erant autem haec: Ae- | 6.1 |
| ginium Ericinium Gomphi Silana Tricca Meliboea | |
| Phaloria. inde Pellinaeum, ubi Philippus Megalopoli- | 7.1 |
| tanus cum quingentis peditibus et equitibus quadra- | |
| ginta in praesidio erat, circumsidunt et, priusquam | |
| oppugnarent, mittunt ad Philippum qui monerent, ne | |
| uim ultimam experiri uellet. quibus ille satis fero- | 8.1 |
| citer respondit uel Romanis uel Thessalis se creditu- | |
| rum fuisse, in Philippi se potestatem commissurum | |
| non esse. postquam apparuit ui agendum, quia uide- | 9.1 |
| batur et Limnaeum eodem tempore oppugnari posse, | |
| regem ad Limnaeum ire placuit, Baebius restitit ad | |
| Pellinaeum oppugnandum. |