| cum haec agebantur, Chalcide erat Antiochus, | 36.15.1.1 |
| iam tum cernens nihil se ex Graecia praeter amoena | |
| Chalcide hiberna et infames nuptias petisse. tunc | 2.1 |
| Aetolorum uana promissa incusare et Thoantem, Han- | |
| nibalem uero non ut prudentem tantum uirum sed | |
| prope uatem omnium, quae tum euenirent, admirari. | |
| ne tamen temere coepta segnitia insuper euerteret, | 5 |
| nuntios in Aetoliam misit, ut omni contracta iuuen- | |
| tute conuenirent Lamiam; et ipse eo decem milia fere | 3.1 |
| peditum ex iis, qui postea uenerant ex Asia, expleta | |
| et equites quingentos duxit. quo cum aliquanto pau- | 4.1 |
| ciores quam umquam antea conuenissent, et principes | |
| tantummodo cum paucis clientibus essent, atque ii | |
| dicerent omnia sedulo ab se facta, ut quam plurimos | |
| ex ciuitatibus suis euocarent; nec auctoritate nec gratia | 5.1 |
| nec imperio aduersus detractantes militiam ualuisse, | |
| destitutus undique et ab suis, qui morabantur in Asia, | |
| et ab sociis, qui ea, in quorum spem uocauerant, non | |
| praestabant, intra saltum Thermopylarum sese recepit. | 5 |
| id iugum, sicut Appennini dorso Italia diuiditur, ita | 6.1 |
| mediam Graeciam dirimit. ante saltum Thermopyla- | 7.1 |
| rum in septentrionem uersa Epirus et Perrhaebia et | |
| Magnesia et Thessalia est et Phthiotae Achaei et sinus | |
| Maliacus; intra fauces ad meridiem uergunt Aetoliae | 8.1 |
| pars maior et Acarnania et cum Locride Phocis et | |
| Boeotia adiunctaque insula Euboea et excurrente in | |
| altum uelut promunturio Attica terra et sita ab tergo | |
| Peloponnesus. hoc iugum ab Leucate et mari ad oc- | 9.1 |
| cidentem uerso per Aetoliam ad alterum mare orienti | |
| obiectum tendens ea aspreta rupesque interiectas habet, | |
| ut non modo exercitus sed ne expediti quidem facile | |
| ullas ad transitum calles inueniant. extremos ad orien- | 10.1 |
| tem montis Oetam uocant, quorum quod altissimum | |
| est Callidromon appellatur, in cuius ualle ad Maliacum | |
| sinum uergente iter est non latius quam sexaginta | |
| passus. haec una militaris uia est, qua traduci exer- | 11.1 |
| citus, si non prohibeantur, possint. ideo Pylae et ab | 12.1 |
| aliis, quia calidae aquae in ipsis faucibus sunt, Ther- | |
| mopylae locus appellatur, nobilis Lacedaemoniorum | |
| aduersus Persas morte magis memorabili quam pugna. |