| haudquaquam pari tum animo Antiochus | 36.16.1.1 |
| intra portas loci eius castris positis munitionibus in- | |
| super saltum impediebat et, cum duplici uallo fossaque | |
| et muro etiam, qua res postulabat, ex multa copia | 2.1 |
| passim iacentium lapidum permunisset omnia, satis | 3.1 |
| fidens numquam ea uim Romanum exercitum facturum, | |
| Aetolos ex quattuor milibus—tot enim conuenerant | |
| —partim ad Heracleam praesidio obtinendam, quae | |
| ante ipsas fauces posita est, partim Hypatam mittit, | 4.1 |
| et Heracleam haud dubius consulem oppugnaturum, | |
| et iam multis nuntiantibus circa Hypatam omnia eua- | |
| stari. consul depopulatus Hypatensem primo deinde | 5.1 |
| Heracleensem agrum, inutili utrobique auxilio Aetolo- | |
| rum, in ipsis faucibus prope fontes calidarum aquarum | |
| aduersus regem posuit castra. Aetolorum utraeque | |
| manus Heracleam sese incluserunt. Antiochum, cui, | 6.1 |
| priusquam hostem cerneret, satis omnia permunita et | |
| praesidiis obsaepta uidebantur, timor incessit, ne quas | |
| per imminentia iuga calles inueniret ad transitum Ro- | |
| manus; nam et Lacedaemonios quondam ita a Persis | 7.1 |
| circuitos fama erat, et nuper Philippum ab iisdem | |
| Romanis; itaque nuntium Heracleam ad Aetolos mittit, | 8.1 |
| ut hanc saltem sibi operam eo bello praestarent, ut | |
| uertices circa montium occuparent obsiderentque, ne | |
| qua transire Romani possent. hoc nuntio audito dis- | 9.1 |
| sensio inter Aetolos orta est. pars imperio parendum | |
| regis atque eundum censebant, pars subsistendum He- | 10.1 |
| racleae ad utramque fortunam, ut, siue uictus ab con- | |
| sule rex esset, in expedito haberent integras copias | |
| ad opem propinquis ferendam ciuitatibus suis, siue | |
| uinceret, ut dissipatos in fugam Romanos persequeren- | 5 |
| tur. utraque pars non mansit modo in sententia sua, | 11.1 |
| sed etiam exsecuta est consilium: duo milia Heracleae | |
| substiterunt; duo trifariam diuisa Callidromum et Rho- | |
| duntiam et Tichiunta—haec nomina cacuminibus | |
| sunt—occupauere. | 5 |