| consul postquam insessa superiora loca ab | 36.17.1.1 |
| Aetolis uidit, M. Porcium Catonem et L. Ualerium | |
| Flaccum consularis legatos cum binis milibus dele- | |
| ctorum peditum ad castella Aetolorum, Flaccum in | |
| Rhoduntiam et Tichiunta, Catonem in Callidromum | 5 |
| mittit. ipse, priusquam ad hostem copias admoueret, | 2.1 |
| uocatos in contionem milites paucis est adlocutus. | |
| 'plerosque omnium ordinum, milites, inter uos esse | |
| uideo, qui in hac eadem prouincia T. Quincti ductu | |
| auspicioque militaueritis. Macedonico bello inexsuper- | 3.1 |
| abilior saltus ad amnem Aoum fuit quam hic; quippe | 4.1 |
| portae sunt hae, et unus inter duo maria clausis om- | |
| nibus uelut naturalis transitus est; munitiones et locis | |
| opportunioribus tunc fuerunt et ualidiores impositae; | |
| exercitus hostium ille et numero maior et militum | 5 |
| genere aliquanto melior; quippe illic Macedones Thra- | 5.1 |
| cesque et Illyrii erant, ferocissimae omnes gentes, hic | |
| Syri et Asiatici Graeci sunt, uilissima genera hominum | |
| et seruituti nata; rex ille bellicosissimus et exercitatus | 6.1 |
| iam inde ab iuuenta finitimis Thracum atque Illyrio- | |
| rum et circa omnium accolarum bellis, hic, ut aliam | |
| omnem uitam sileam, is est, qui cum ad inferendum | 7.1 |
| populo Romano bellum ex Asia in Europam transisset, | |
| nihil memorabilius toto tempore hibernorum gesserit, | |
| quam quod amoris causa ex domo priuata et obscuri | |
| etiam inter popularis generis uxorem duxit, et nouus | 5 |
| maritus, uelut saginatus nuptialibus cenis, ad pugnam | 8.1 |
| processit. summa uirium speique eius in Aetolis fuit, | |
| gente uanissima et ingratissima, ut uos prius experti | |
| estis, nunc Antiochus experitur. nam nec uenerunt | 9.1 |
| frequentes, nec contineri in castris potuerunt, et in | |
| seditione ipsi inter sese sunt, et, cum Hypatam tuen- | |
| dam Heracleamque depoposcissent, neutram tutati re- | |
| fugerunt in iuga montium, pars Heracleae incluserunt | 5 |
| sese. rex ipse confessus nusquam aequo campo non | 10.1 |
| modo congredi se ad pugnam audere, sed ne castra | |
| quidem in aperto ponere, relicta omni ante se regione | |
| ea, quam se nobis ac Philippo ademisse gloriabatur, | |
| condidit se intra rupes, ne ante fauces quidem saltus, | 5 |
| ut quondam Lacedaemonios fama est, sed intra penitus | 11.1 |
| retractis castris; quod quantum interest ad timorem | |
| ostendendum, an muris urbis alicuius obsidendum sese | |
| incluserit? sed neque Antiochum tuebuntur angustiae, | 12.1 |
| nec Aetolos uertices illi, quos ceperunt. satis undique | |
| prouisum atque praecautum est, ne quid aduersus uos | |
| in pugna praeter hostis esset. illud proponere animo | 13.1 |
| uestro debetis, non uos pro Graeciae libertate tantum | |
| dimicare, quamquam is quoque egregius titulus esset, | |
| liberatam a Philippo ante nunc ab Aetolis et ab An- | |
| tiocho liberare, neque ea tantum in praemium uestrum | 5 |
| cessura, quae nunc in regiis castris sunt, sed illum | 14.1 |
| quoque omnem apparatum, qui in dies ab Epheso | |
| expectatur, praedae futurum, Asiam deinde Syriamque | |
| et omnia usque ad ortum solis ditissima regna Ro- | |
| mano imperio aperturos. quid deinde aberit, quin ab | 15.1 |
| Gadibus ad mare rubrum Oceano finis terminemus, | |
| qui orbem terrarum amplexu finit, et omne humanum | |
| genus secundum deos nomen Romanum ueneretur? in | 16.1 |
| haec tanta praemia dignos parate animos, ut crastino | |
| die bene iuuantibus diis acie decernamus.' |