| ceterum Heraclea capta fregit tandem | 36.27.1.1 |
| animos Aetolorum, et paucos post dies, quam ad bellum | 2.1 |
| renouandum acciendumque regem in Asiam miserant | |
| legatos, abiectis belli consiliis pacis petendae oratores | |
| ad consulem miserunt. quos dicere exorsos consul | 3.1 |
| interfatus, cum alia sibi praeuertenda esse dixisset, | |
| redire Hypatam eos datis dierum decem indutiis et | |
| L. Ualerio Flacco cum iis misso iussit eique, quae | |
| secum acturi fuissent, exponere, et si qua uellent alia. | 5 |
| Hypatam ut est uentum, principes Aetolorum apud | 4.1 |
| Flaccum concilium habuerunt consultantes, quonam | |
| agendum modo apud consulem foret. parantibus iis | 5.1 |
| antiqua iura foederum ordiri meritaque in populum | |
| Romanum absistere iis Flaccus iussit, quae ipsi uio- | 6.1 |
| lassent ac rupissent; confessionem iis culpae magis | |
| profuturam et totam in preces orationem uersam; nec | |
| enim in causa ipsorum, sed in populi Romani cle- | |
| mentia spem salutis positam esse; et se suppliciter | 7.1 |
| agentibus iis adfuturum et apud consulem et Romae | |
| in senatu; eo quoque enim mittendos fore legatos. | |
| haec una uia omnibus ad salutem uisa est, ut in fidem | 8.1 |
| se permitterent Romanorum; ita enim et illis uiolandi | |
| supplices uerecundiam se imposituros, et ipsos nihilo | |
| minus suae potestatis fore, si quid melius fortuna | |
| ostendisset. | 5 |