| postquam ad consulem uentum | 36.28.1.1 |
| est, Phaeneas legationis princeps longam orationem | |
| et uarie ad mitigandam iram uictoris compositam ita | |
| ad extremum finiuit, ut diceret Aetolos se suaque | |
| omnia fidei populi Romani permittere. id consul ubi | 2.1 |
| audiuit, 'etiam atque etiam uidete' inquit, 'Aetoli, ut | |
| ita permittatis.' tum decretum Phaeneas, in quo id | |
| diserte scriptum erat, ostendit. 'quando ergo' inquit | 3.1 |
| 'ita permittitis, postulo, ut mihi Dicaearchum ciuem | |
| uestrum et Menestam Epirotam'—Naupactum is | |
| cum praesidio ingressus ad defectionem compulerat— | |
| 'et Amynandrum cum principibus Athamanum, quo- | 5 |
| rum consilio ab nobis defecistis, sine mora dedatis.' | |
| prope dicentem interfatus Romanum 'non in serui- | 4.1 |
| tutem' inquit, 'sed in fidem tuam nos tradidimus, et | |
| certum habeo te imprudentia labi, qui nobis imperes, | |
| quae moris Graecorum non sint.' ad ea consul 'nec | 5.1 |
| hercule' inquit 'magnopere nunc curo, quid Aetoli satis | |
| ex more Graecorum factum esse censeant, dum ego | |
| more Romano imperium inhibeam in deditos modo | |
| decreto suo, ante armis uictos; itaque, ni propere fit, | 6.1 |
| quod impero, uinciri uos iam iubebo.' adferri catenas | |
| et circumsistere lictores iussit. tum fracta Phaeneae | |
| ferocia Aetolisque aliis est, et tandem cuius condi- | |
| cionis essent senserunt, et Phaeneas se quidem et qui | 7.1 |
| adsint Aetolorum scire facienda esse, quae imperentur, | |
| dixit, sed ad decernenda ea concilio Aetolorum opus | |
| esse; ad id petere ut decem dierum indutias daret. | |
| petente Flacco pro Aetolis indutiae datae, et Hypatam | 8.1 |
| reditum est. ubi cum in consilio delectorum, quos | |
| apocletos uocant, Phaeneas, et quae imperarentur et | |
| quae ipsis prope accidissent, exposuisset, ingemuerunt | 9.1 |
| quidem principes condicioni suae, parendum tamen | |
| uictori censebant et ex omnibus oppidis conuocandos | |
| Aetolos ad concilium. |