| postquam uero coacta | 36.29.1.1 |
| omnis multitudo eadem illa audiuit, adeo saeuitia im- | |
| perii atque indignitate animi exasperati sunt, ut, si | |
| in pace fuissent, illo impetu irae concitari potuerint | |
| ad bellum. ad iram accedebat et difficultas eorum, | 2.1 |
| quae imperarentur—quonam modo enim utique re- | |
| gem Amynandrum se tradere posse?—et spes forte | 3.1 |
| oblata, quod Nicander eo ipso tempore ab rege An- | |
| tiocho ueniens impleuit expectatione uana multitu- | |
| dinem, terra marique ingens parari bellum. duodecumo | 4.1 |
| is die, quam conscenderat nauem, in Aetoliam perfecta | |
| legatione rediens Phalara in sinu Maliaco tenuit. inde | 5.1 |
| Lamiam pecuniam cum deuexisset, ipse cum expeditis | |
| prima uespera inter Macedonum Romanaque castra | |
| medio agro, dum Hypatam notis callibus petit, in | |
| stationem incidit Macedonum deductusque ad regem | 5 |
| est nondum conuiuio dimisso. quod ubi nuntiatum | 6.1 |
| est, uelut hospitis, non hostis aduentu motus Philippus | |
| accumbere eum epularique iussit, atque inde dimissis | 7.1 |
| aliis, solum retentum, ipsum quidem de se timere | |
| quicquam uetuit, Aetolorum praua consilia atque in | 8.1 |
| ipsorum caput semper recidentia accusauit, qui pri- | |
| mum Romanos, deinde Antiochum in Graeciam ad- | |
| duxissent. sed praeteritorum, quae magis reprehendi | 9.1 |
| quam corrigi possint, oblitum se non facturum, ut | |
| insultet aduersis rebus eorum; Aetolos quoque finire | 10.1 |
| tandem aduersus se odia debere, et Nicandrum priua- | |
| tim eius diei, quo seruatus a se foret, meminisse. ita | 11.1 |
| datis, qui in tutum eum prosequerentur, Hypatam | |
| Nicander consultantibus de pace Romana superuenit. |