| M'. Acilius uendita aut concessa militi circa | 36.30.1.1 |
| Heracleam praeda, postquam nec Hypatae pacata con- | |
| silia esse, et Naupactum concurrisse Aetolos, ut inde | |
| totum impetum belli sustinerent, audiuit, praemisso | 2.1 |
| Ap. Claudio cum quattuor milibus militum ad occu- | |
| panda iuga, qua difficiles transitus montium erant, | |
| ipse Oetam escendit Herculique sacrificium fecit in eo | 3.1 |
| loco, quem Pyram, quod ibi mortale corpus eius dei | |
| sit crematum, appellant. inde toto exercitu profectus | |
| reliquum iter satis expedito agmine fecit; ut ad Co- | 4.1 |
| racem uentum est—mons est altissimus inter Calli- | |
| polim et Naupactum—, ibi et iumenta multa ex | |
| agmine praecipitata cum ipsis oneribus sunt et ho- | |
| mines uexati; et facile apparebat, quam cum inerti | 5.1 |
| hoste res esset, qui tam impeditum saltum nullo | |
| praesidio, ut clauderet transitum, insedisset. tum | 6.1 |
| quoque uexato exercitu ad Naupactum descendit, et | |
| uno castello aduersus arcem posito ceteras partes urbis | |
| diuisis copiis pro situ moenium circumsedit. nec | |
| minus operis laborisque ea oppugnatio quam Hera- | 5 |
| cleae habuit. |