| eodem tempore et Messene in Pelopon- | 36.31.1.1 |
| neso ab Achaeis, quod concilii eorum recusaret esse, | |
| oppugnari coepta est. duae ciuitates, Messene et Elis, | 2.1 |
| extra concilium Achaicum erant; cum Aetolis sentie- | |
| bant. Elei tamen post fugatum ex Graecia Antiochum | 3.1 |
| legatis Achaeorum lenius responderant: dimisso prae- | |
| sidio regio cogitaturos se, quid sibi faciendum esset: | |
| Messenii sine responso dimissis legatis mouerant bel- | 4.1 |
| lum, trepidique rerum suarum, cum iam ager effuso | 5.1 |
| exercitu passim ureretur castraque prope urbem poni | |
| uiderent, legatos Chalcidem ad T. Quinctium, auctorem | |
| libertatis, miserunt, qui nuntiarent Messenios Romanis, | |
| non Achaeis et aperire portas et dedere urbem para- | 5 |
| tos esse. auditis legatis extemplo profectus Quinctius | 6.1 |
| a Megalopoli ad Diophanen praetorem Achaeorum misit, | |
| qui extemplo reducere eum a Messene exercitum et | |
| uenire ad se iuberet. dicto paruit Diophanes et soluta | 7.1 |
| obsidione expeditus ipse praegressus agmen circa An- | |
| daniam, paruum oppidum inter Megalopolim Messe- | |
| nenque positum, Quinctio occurrit; et cum causas | 8.1 |
| oppugnationis exponeret, castigatum leniter, quod tan- | |
| tam rem sine auctoritate sua conatus esset, dimittere | |
| exercitum iussit nec pacem omnium bono partam | |
| turbare. Messeniis imperauit, ut exules reducerent et | 9.1 |
| Achaeorum concilii essent; si qua haberent, de quibus | |
| aut recusare aut in posterum caueri sibi uellent, Co- | |
| rinthum ad se uenirent; Diophanen concilium Achaeo- | 10.1 |
| rum extemplo sibi praebere iussit. ibi de Zacyntho | |
| intercepta per fraudem insula questus postulauit, ut | |
| restitueretur Romanis. Philippi Macedonum regis Za- | 11.1 |
| cynthus fuerat; eam mercedem Amynandro dederat, | |
| ut per Athamaniam ducere exercitum in superiorem | |
| partem Aetoliae liceret, qua expeditione fractis animis | |
| Aetolos compulit ad petendam pacem. Amynander | 12.1 |
| Philippum Megalopolitanum insulae praefecit; postea | |
| per bellum, quo se Antiocho aduersus Romanos con- | |
| iunxit, Philippo ad munera belli reuocato Hieroclen | |
| Agrigentinum successorem misit. | 5 |