| is post | 36.32.1.1 |
| fugam ab Thermopylis Antiochi Amynandrumque a | |
| Philippo Athamania pulsum missis ultro ad Diophanen | |
| praetorem Achaeorum nuntiis pecunia pactus insulam | |
| Achaeis tradidit. id praemium belli suum esse aequum | 2.1 |
| censebant Romani: non enim M'. Acilium consulem | |
| legionesque Romanas Diophani et Achaeis ad Ther- | |
| mopylas pugnasse. Diophanes aduersus haec purgare | 3.1 |
| interdum sese gentemque, interdum de iure facti dis- | |
| serere. quidam Achaeorum et initio eam se rem asper- | 4.1 |
| natos testabantur et tunc pertinaciam increpitabant | |
| praetoris; auctoribusque iis decretum est, ut T. Quin- | |
| ctio ea res permitteretur. erat Quinctius sicut ad- | 5.1 |
| uersantibus asper, ita, si cederes, idem placabilis. | |
| omissa contentione uocis uultusque 'si utilem' inquit, | |
| 'possessionem eius insulae censerem Achaeis esse, au- | |
| ctor essem senatui populoque Romano, ut eam uos | 5 |
| habere sinerent; ceterum sicut testudinem, ubi collecta | 6.1 |
| in suum tegumen est, tutam ad omnis ictus uideo | |
| esse, ubi exserit partis aliquas, quodcumque nudauit, | |
| obnoxium atque infirmum habere, haud dissimiliter | |
| uos, Achaei, clausos undique mari, quae intra Pelo- | 7.1 |
| ponnesi sunt terminos, ea et iungere uobis et iuncta | |
| tueri facile, simul auiditate plura amplectendi hinc | 8.1 |
| excedatis, nuda uobis omnia, quae extra sint, et ex- | |
| posita ad omnes ictus esse.' adsentienti omni concilio | 9.1 |
| nec Diophane ultra tendere auso Zacynthus Romanis | |
| traditur. |