| per idem tempus Philippus rex profi- | 36.33.1.1 |
| ciscentem consulem ad Naupactum percunctatus, si se | |
| interim, quae defecissent ab societate Romana, urbes | |
| recipere uellet, permittente eo ad Demetriadem copias | 2.1 |
| admouit haud ignarus, quanta ibi tum turbatio esset. | |
| destituti enim ab omni spe, cum desertos se ab An- | 3.1 |
| tiocho, spem nullam in Aetolis esse cernerent, dies | |
| noctesque aut Philippi hostis aduentum aut infestiorem | |
| etiam, quo iustius irati erant, Romanorum expectabant. | |
| turba erat ibi incondita regiorum, qui primo pauci | 4.1 |
| in praesidio relicti, postea plures, plerique inermes, | |
| ex proelio aduerso fuga delati, nec uirium nec animi | |
| satis ad obsidionem tolerandam habebant; itaque prae- | 5.1 |
| missis a Philippo, qui spem impetrabilis ueniae osten- | |
| debant, responderunt patere portas regi. ad primum | 6.1 |
| eius ingressum principum quidam urbe excesserunt, | |
| Eurylochus mortem sibi consciuit. Antiochi milites | |
| —sic enim pacti erant—per Macedoniam Thrae- | |
| ciamque prosequentibus Macedonibus, ne quis eos uio- | 5 |
| laret, Lysimachiam deducti sunt. erant et paucae naues | 7.1 |
| Demetriade, quibus praeerat Isidorus; eae quoque cum | |
| praefecto suo dimissae sunt. inde Dolopiam et Ape- | |
| rantiam et Perrhaebiae quasdam ciuitates recipit. |