| dum haec a Philippo geruntur, T. Quin- | 36.34.1.1 |
| ctius recepta Zacyntho ab Achaico concilio Naupactum | |
| traiecit, quae iam per duos menses—et iam prope | 2.1 |
| excidium erat—oppugnabatur, et si capta ui foret, | |
| omne nomen ibi Aetolorum ad internecionem uide- | |
| batur uenturum. ceterum quamquam merito iratus | 3.1 |
| erat Aetolis, quod solos obtrectasse gloriae suae, cum | |
| liberaret Graeciam, meminerat, et nihil auctoritate sua | |
| motos esse, cum, quae tum maxime accidebant, casura | |
| praemonens a furioso incepto eos deterreret, tamen | 4.1 |
| sui maxime operis esse credens nullam gentem liberatae | |
| ab se Graeciae funditus euerti, obambulare muris, ut | |
| facile nosceretur ab Aetolis, coepit. confestim a primis | 5.1 |
| stationibus cognitus est, uulgatumque per omnes or- | |
| dines, Quinctium esse. itaque concursu facto undique | |
| in muros manus pro se quisque tendentes consonante | |
| clamore nominatim Quinctium orare, ut opem ferret | 5 |
| ac seruaret. et tum quidem, quamquam moueretur | 6.1 |
| his uocibus, manu tamen abnuit quicquam opis in se | |
| esse; ceterum postquam ad consulem uenit, 'utrum | |
| fefellit' inquit 'te, M'. Acili, quid agatur, an, cum satis | 7.1 |
| peruideas, nihil id magnopere ad summam rem per- | |
| tinere censes?' erexerat expectatione consulem; et 'quin | 8.1 |
| expromis' inquit, 'quid rei sit?' tum Quinctius 'ecquid | |
| uides te deuicto Antiocho in duabus urbibus oppu- | |
| gnandis tempus terere, cum iam prope annus circum- | |
| actus sit imperii tui, Philippum autem, qui non aciem, | 9.1 |
| non signa hostium uidit, non solum urbes sed tot iam | |
| gentes, Athamaniam Perrhaebiam Aperantiam Dolo- | |
| piam, sibi adiunxisse, et uictoriae tuae praemium te | |
| militesque tuos nondum duas urbes, Philippum tot | 5 |
| gentes Graeciae habere? atqui non tantum interest | 10.1 |
| nostra Aetolorum opes ac uires minui, quantum non | |
| supra modum Philippum crescere.' |