| adsentie- | 36.35.1.1 |
| batur his consul; sed pudor, si irrito incepto absce- | |
| deret obsidione, occurrebat. tota inde Quinctio res | |
| permissa est. is rursus ad eam partem muri, qua | 2.1 |
| paulo ante uociferati Aetoli fuerant, rediit. ibi cum | |
| impensius orarent, ut misereretur gentis Aetolorum, | |
| exire aliquos ad se iussit. Phaeneas ipse principesque | 3.1 |
| alii extemplo egressi sunt. quibus prouolutis ad pedes | |
| 'fortuna' inquit 'uestra facit, ut et irae meae et ora- | |
| tioni temperem. euenerunt quae praedixi euentura, et | 4.1 |
| ne hoc quidem reliqui uobis est, ut indignis accidisse | |
| ea uideantur; ego tamen sorte quadam nutriendae | |
| Graeciae datus ne ingratis quidem benefacere absistam. | |
| mittite oratores ad consulem, qui indutias tanti tem- | 5.1 |
| poris petant, ut mittere legatos Romam possitis, per | |
| quos senatui de uobis permittatis; ego apud consulem | |
| deprecator defensorque uobis adero.' ita, ut censu- | 6.1 |
| erat Quinctius, fecerunt, nec aspernatus est consul | |
| legationem; indutiisque in diem certam datis, qua | |
| legatio renuntiari ab Roma posset, soluta obsidio est | |
| et exercitus in Phocidem missus. | 5 |
| consul cum T. Quinctio ad Achaicum concilium | 7.1 |
| Aegium traiecit. ibi de Eleis et de exulibus Lace- | |
| daemoniorum restituendis actum est; neutra perfecta | |
| res, quia suae gratiae reseruari <exulum causam> Achaei, | |
| Elei per se ipsi quam per Romanos maluerunt Achaico | 5 |
| contribui concilio. Epirotarum legati ad consulem | 8.1 |
| uenerunt, quos non sincera fide in amicitia fuisse | |
| satis constabat; militem tamen nullum Antiocho de- | |
| derant; pecunia iuuisse eum insimulabantur; legatos | |
| ad regem ne ipsi quidem misisse infitiabantur. iis | 9.1 |
| petentibus, ut in amicitia pristina esse liceret, respon- | |
| dit consul se, utrum hostium an pacatorum eos nu- | |
| mero haberet, nondum scire; senatum eius rei iudicem | 10.1 |
| fore; integram se causam eorum Romam reicere; in- | |
| dutias ad id dierum nonaginta dare. Epirotae Romam | 11.1 |
| missi senatum adierunt. iis magis, quae non fecissent | |
| hostilia, referentibus quam purgantibus ea, de quibus | |
| arguebantur, responsum datum est, quo ueniam im- | |
| petrasse, non causam probasse uideri possent. et | 12.1 |
| Philippi regis legati sub idem tempus in senatum | |
| introducti, gratulantes de uictoria. iis petentibus, ut | |
| sibi sacrificare in Capitolio donumque ex auro liceret | |
| ponere in aede Iouis optimi maximi, permissum ab | 5 |
| senatu. centum pondo coronam auream posuerunt. | 13.1 |
| non responsum solum benigne regis legatis est, sed | |
| filius quoque Philippi Demetrius, qui obses Romae | |
| erat, ad patrem reducendus legatis datus est. bellum, | 14.1 |
| quod cum Antiocho rege in Graecia gestum est a | |
| M'. Acilio consule, hunc finem habuit. |