| alter consul P. Cornelius Scipio, Galliam | 36.36.1.1 |
| prouinciam sortitus, priusquam ad bellum, quod cum | |
| Bois gerendum erat, proficisceretur, postulauit ab se- | |
| natu, ut pecunia sibi decerneretur ad ludos, quos praetor | |
| in Hispania inter ipsum discrimen pugnae uouisset. | 5 |
| nouum atque iniquum postulare est uisus; censuerunt | 2.1 |
| ergo, quos ludos inconsulto senatu ex sua unius sen- | |
| tentia uouisset, eos uel de manubiis, si quam pecuniam | |
| ad id reseruasset, uel sua ipse impensa faceret. eos | |
| ludos per dies decem P. Cornelius fecit. per idem | 3.1 |
| fere tempus aedes Matris Magnae [Idaeae] dedicata | |
| est, quam deam is P. Cornelius aduectam ex Asia | |
| P. Cornelio Scipione, cui postea Africano fuit cogno- | |
| men, P. Licinio consulibus in Palatium a mari detu- | 5 |
| lerat. locauerant aedem faciendam ex senatus consulto | 4.1 |
| M. Liuius C. Claudius censores M. Cornelio P. Sem- | |
| pronio consulibus; tredecim annis postquam locata | |
| erat, dedicauit eam M. Iunius Brutus, ludique ob de- | |
| dicationem eius facti, quos primos scenicos fuisse | 5 |
| Antias Ualerius est auctor, Megalesia appellatos. item | 5.1 |
| Iuuentatis aedem in circo maximo C. Licinius Lucullus | |
| duumuir dedicauit. uouerat eam sexdecim annis ante | 6.1 |
| M. Liuius consul, quo die Hasdrubalem exercitumque | |
| eius cecidit; idem censor eam faciendam locauit M. | |
| Cornelio P. Sempronio consulibus. huius quoque de- | 7.1 |
| dicandae causa ludi facti, et eo omnia cum maiore | |
| religione facta, quod nouum cum Antiocho instabat | |
| bellum. |