| principio eius anni, quo haec iam pro- | 36.37.1.1 |
| fecto ad bellum M'. Acilio, manente adhuc Romae P. | |
| Cornelio consule agebantur, boues duos domitos in | 2.1 |
| Carinis per scalas peruenisse in tegulas aedificii pro- | |
| ditum memoriae est. eos uiuos comburi cineremque | |
| eorum deici in Tiberim haruspices iusserunt. Tarra- | 3.1 |
| cinae et Amiterni nuntiatum est aliquotiens lapidibus | |
| pluuisse, Menturnis aedem Iouis et tabernas circa fo- | |
| rum de caelo tactas esse, Uolturni in ostio fluminis | |
| duas naues fulmine ictas conflagrasse. eorum prodi- | 4.1 |
| giorum causa libros Sibyllinos ex senatus consulto | |
| decemuiri cum adissent, renuntiauerunt, ieiunium in- | |
| stituendum Cereri esse, et id quinto quoque anno ser- | |
| uandum; et ut nouemdiale sacrum fieret et unum diem | 5.1 |
| supplicatio esset; coronati supplicarent; et consul P. | |
| Cornelius, quibus diis quibusque hostiis edidissent de- | |
| cemuiri, sacrificaret. placatis diis nunc uotis rite sol- | 6.1 |
| uendis nunc prodigiis expiandis, in prouinciam profi- | |
| ciscitur consul, atque inde Cn. Domitium proconsulem | |
| dimisso exercitu Romam decedere iussit; ipse in agrum | |
| Boiorum legiones induxit. | 5 |