| sub idem fere tempus Ligures lege | 36.38.1.1 |
| sacrata coacto exercitu nocte improuiso castra Q. Mi- | |
| nucii proconsulis adgressi sunt. Minucius usque ad | 2.1 |
| lucem intra uallum militem instructum tenuit intentus, | |
| ne qua transcenderet hostis munimenta. prima luce | 3.1 |
| duabus simul portis eruptionem fecit. nec primo im- | |
| petu, quod sperauerat, Ligures pulsi sunt; duas am- | |
| plius horas dubium certamen sustinuere; postremo, | 4.1 |
| cum alia atque alia agmina erumperent, et integri | |
| fessis succederent ad pugnam, tandem Ligures, inter | |
| cetera etiam uigiliis confecti, terga dederunt. caesa | |
| supra quattuor milia hostium; ex Romanis sociisque | 5 |
| minus trecenti perierunt. duobus fere post mensibus | 5.1 |
| P. Cornelius consul cum Boiorum exercitu signis col- | |
| latis egregie pugnauit. duodetriginta milia hostium | 6.1 |
| occisa Antias Ualerius scribit, capta tria milia et | |
| quadringentos, signa militaria centum uiginti quattuor, | |
| equos mille ducentos triginta, carpenta ducenta quadra- | |
| ginta septem; ex uictoribus mille quadringentos octo- | 5 |
| ginta quattuor cecidisse. ubi ut in numero scriptori | 7.1 |
| parum fidei sit, quia in augendo eo non alius intem- | |
| perantior est, magnam tamen uictoriam fuisse apparet, | |
| quod et castra capta sunt et Boi post eam pugnam | |
| extemplo dediderunt sese, et quod supplicatio eius | 5 |
| uictoriae causa decreta ab senatu uictimaeque maiores | |
| caesae. |