| ad ea consul neque se Ligures | 36.40.1.1 |
| prouinciam sortitum esse ait, neque cum Liguribus | |
| bellum gessisse, neque triumphum de iis postulare; | |
| Q. Minucium confidere breui subactis iis meritum | 2.1 |
| triumphum postulaturum atque impetraturum esse; se | 3.1 |
| de Gallis Bois postulare triumphum, quos acie uicerit, | |
| castris exuerit, quorum gentem biduo post pugnam | |
| totam acceperit in deditionem, a quibus obsides ab- | |
| duxerit, pacis futurae pignus. uerum enimuero illud | 4.1 |
| multo maius esse, quod tantum numerum Gallorum | |
| occiderit in acie, quot cum milibus certe Boiorum | |
| nemo ante se imperator pugnauerit. plus partem di- | 5.1 |
| midiam ex quinquaginta milibus hominum caesam, | |
| multa milia capta; senes puerosque Bois superesse. | |
| itaque id quemquam mirari posse, cur uictor exercitus, | 6.1 |
| cum hostem in prouincia neminem reliquisset, Romam | |
| uenerit ad celebrandum consulis triumphum? quorum | 7.1 |
| militum si et in alia prouincia opera uti senatus uelit, | |
| utro tandem modo promptiores ad aliud periculum | |
| nouumque laborem ituros credat, si persoluta eis sine | |
| detractatione prioris periculi laborisque merces sit, an | 5 |
| si spem pro re ferentis dimittant, iam semel in prima | |
| spe deceptos? nam quod ad se attineat, sibi gloriae | 8.1 |
| in omnem uitam illo die satis quaesitum esse, quo se | |
| uirum optimum iudicatum ad accipiendam matrem | |
| Idaeam misisset senatus. hoc titulo, etsi nec consu- | 9.1 |
| latus nec triumphus addatur, satis honestam honora- | |
| tamque P. Scipionis Nasicae imaginem fore. uniuersus | 10.1 |
| senatus non ipse modo ad decernendum triumphum | |
| consensit, sed etiam tribunum plebis auctoritate sua | |
| compulit ad remittendam intercessionem. P. Cornelius | 11.1 |
| consul triumphauit de Bois. in eo triumpho Gallicis | |
| carpentis arma signaque et spolia omnis generis tra- | |
| uexit et uasa aenea Gallica et cum captiuis nobilibus | |
| equorum quoque captorum gregem traduxit. aureos | 12.1 |
| torques transtulit mille quadringentos septuaginta | |
| unum, ad hoc auri pondo ducenta quadraginta septem, | |
| argenti infecti factique in Gallicis uasis, non infabre | |
| suo more factis, duo milia trecenta quadraginta pondo, | 5 |
| bigatorum nummorum ducenta triginta quattuor. mi- | 13.1 |
| litibus, qui currum secuti sunt, centenos uicenos qui- | |
| nos asses diuisit, duplex centurioni, triplex equiti. | |
| postero die contione aduocata de rebus ab se gestis | 14.1 |
| et de iniuria tribuni bello alieno se illigantis, ut suae | |
| uictoriae fructu se fraudaret, cum disseruisset, milites | |
| exauctoratos dimisit. |