| dum haec in Italia geruntur, Antiochus | 36.41.1.1 |
| Ephesi securus admodum de bello Romano erat tam- | |
| quam non transituris in Asiam Romanis; quam secu- | |
| ritatem ei magna pars amicorum aut per errorem aut | |
| adsentando faciebat. Hannibal unus, cuius eo tem- | 2.1 |
| pore uel maxima apud regem auctoritas erat, magis | |
| mirari se aiebat, quod non iam in Asia essent Romani, | |
| quam uenturos dubitare; propius esse ex Graecia in | 3.1 |
| Asiam quam ex Italia in Graeciam traicere, et multo ma- | |
| iorem causam Antiochum quam Aetolos esse; neque | |
| [enim] mari minus quam terra pollere Romana arma. | |
| iam pridem classem circa Maleam esse; audire sese | 4.1 |
| nuper nouas naues nouumque imperatorem rei gerendae | |
| causa ex Italia uenisse; itaque desineret Antiochus | 5.1 |
| pacem sibi ipse spe uana facere. in Asia et de ipsa | |
| Asia breui terra marique dimicandum ei cum Romanis | |
| esse, et aut imperium adimendum orbem terrarum | |
| adfectantibus, aut ipsi regnum amittendum. unus uera | 6.1 |
| et prouidere et fideliter praedicere uisus. itaque ipse | |
| rex nauibus, quae paratae instructaeque erant, Cher- | |
| sonesum petit, ut ea loca, si forte terra uenirent Ro- | |
| mani, praesidiis firmaret; ceteram classem Polyxenidam | 7.1 |
| parare et deducere iussit; speculatorias naues ad omnia | |
| exploranda circa insulas dimisit. |