| C. Liuius praefectus Romanae classis, cum | 36.42.1.1 |
| quinquaginta nauibus tectis profectus ab Roma Nea- | |
| polim, quo ab sociis eius orae conuenire iusserat | |
| apertas naues, quae ex foedere debebantur, Siciliam | 2.1 |
| inde petit fretoque Messanam praeteruectus, cum sex | |
| Punicas naues ad auxilium missas accepisset et ab | |
| Reginis Locrisque et eiusdem iuris sociis debitas exe- | |
| gisset naues, lustrata classe ad Lacinium, altum petit. | 5 |
| Corcyram, quam primam Graeciae ciuitatium adiit, | 3.1 |
| cum uenisset, percunctatus de statu belli—necdum | |
| enim omnia in Graecia perpacata erant—et ubi | |
| classis Romana esset, postquam audiuit circa Ther- | 4.1 |
| mopylarum saltum in statione consulem ac regem | |
| esse, classem Piraei stare, maturandum ratus omnium | |
| rerum causa, pergit protinus nauigare Peloponnesum. | |
| Samen Zacynthumque, quia partis Aetolorum malu- | 5.1 |
| erant esse, protinus depopulatus Maleam petit, et pro- | |
| spera nauigatione usus paucis diebus Piraeum ad | |
| ueterem classem peruenit. ad Scyllaeum Eumenes | 6.1 |
| rex cum tribus nauibus occurrit, cum Aeginae diu | |
| incertus consilii fuisset, utrum ad tuendum rediret | |
| regnum—audiebat enim Antiochum Ephesi nauales | |
| terrestrisque parare copias—, an nusquam abscederet | 5 |
| ab Romanis, ex quorum fortuna sua penderet. a Piraeo | 7.1 |
| A. Atilius traditis successori quinque et uiginti naui- | |
| bus tectis Romam est profectus. Liuius una et octo- | 8.1 |
| ginta constratis nauibus, multis praeterea minoribus, | |
| quae aut apertae rostratae aut sine rostris specula- | |
| toriae erant, Delum traiecit. |