| eo fere tempore | 36.43.1.1 |
| consul Acilius Naupactum oppugnabat. Liuium Deli | |
| per aliquot dies—et est uentosissima regio inter | |
| Cycladas fretis alias maioribus, alias minoribus diuisas | |
| —aduersi uenti tenuerunt. Polyxenidas certior per | 2.1 |
| dispositas speculatorias naues factus Deli stare Ro- | |
| manam classem, nuntios ad regem misit. qui omissis, | 3.1 |
| quae in Hellesponto agebat, cum rostratis nauibus, | |
| quantum accelerare poterat, Ephesum redit et con- | |
| silium extemplo habuit, faciendumne periculum naualis | |
| certaminis foret. Polyxenidas negabat cessandum et | 4.1 |
| utique prius confligendum quam classis Eumenis et | |
| Rhodiae naues coniungerentur Romanis; ita numero | 5.1 |
| non ferme impares futuros se, ceteris omnibus su- | |
| periores, et celeritate nauium et uarietate auxiliorum. | |
| nam Romanas naues cum ipsas inscite factas immo- | 6.1 |
| biles esse, tum etiam, ut quae in terram hostium | |
| ueniant, oneratas commeatu uenire; suas autem, ut | 7.1 |
| pacata omnia circa se relinquentis, nihil praeter mi- | |
| litem atque arma habituras. multum etiam adiuturam | |
| notitiam maris terrarumque et uentorum, quae omnia | |
| ignaros turbatura hostis essent. mouit omnis auctor | 8.1 |
| consilii, qui et re consilium exsecuturus erat. biduum | |
| in apparatu morati tertio die centum nauibus, quarum | |
| septuaginta tectae, ceterae apertae, minoris omnes for- | |
| mae erant, profecti Phocaeam petierunt. inde, cum | 9.1 |
| audisset appropinquare iam Romanam classem, rex, | |
| quia non interfuturus nauali certamini erat, Magnesiam, | |
| quae ad Sipylum est, concessit ad terrestris copias | |
| comparandas; classis ad Cissuntem portum Erythrae- | 10.1 |
| orum, tamquam ibi aptius expectatura hostem, con- | |
| tendit. Romani, ubi primum aquilones—ii namque | 11.1 |
| per aliquot dies tenuerant—ceciderunt, ab Delo | |
| Phanas, portum Chiorum in Aegaeum mare uersum, | |
| petunt; inde ad urbem circumegere naues, commeatu- | |
| que sumpto Phocaeam traiciunt. Eumenes Elaeam | 12.1 |
| ad suam classem profectus, paucis post inde diebus | |
| cum quattuor et uiginti nauibus tectis, apertis pluribus | |
| paulo Phocaeam ad Romanos parantis instruentisque | |
| se ad nauale certamen rediit. inde centum quinque | 13.1 |
| tectis nauibus, apertis ferme quinquaginta profecti, | |
| primo aquilonibus transuersis cum urgerentur in ter- | |
| ram, cogebantur tenui agmine prope in ordinem sin- | |
| gulae naues ire; deinde, ut lenita paulum uis uenti | 5 |
| est, ad Corycum portum, qui super Cissuntem est, | |
| conati sunt traicere. |