| Polyxenidas, ut appro- | 36.44.1.1 |
| pinquare hostis adlatum est, occasione pugnandi laetus | |
| sinistrum ipse cornu in altum extendit, dextrum cornu | |
| praefectos nauium ad terram explicare iubet, et aequa | |
| fronte ad pugnam procedebat. quod ubi uidit Roma- | 2.1 |
| nus, uela contrahit malosque inclinat et simul arma- | |
| menta componens opperitur insequentis nauis. iam | 3.1 |
| ferme triginta in fronte erant, quibus ut aequaret | |
| laeuum cornu, dolonibus erectis altum petere intendit, | |
| iussis qui sequebantur aduersus dextrum cornu prope | |
| terram proras derigere. Eumenes agmen cogebat; | 4.1 |
| ceterum, ut demendis armamentis tumultuari primum | |
| coeptum est, et ipse, quanta maxime celeritate potest, | |
| concitat naues. iam omnibus in conspectu erant. duae | 5.1 |
| Punicae naues antecedebant Romanam classem, quibus | |
| obuiae tres fuerunt regiae naues; et, ut in numero | 6.1 |
| impari, duae regiae unam circumsistunt, et primum | |
| ab utroque latere remos detergunt, deinde transcen- | |
| dunt armati et deiectis caesisque propugnatoribus na- | |
| uem capiunt; una, quae pari Marte concurrerat, post- | 7.1 |
| quam captam alteram nauem uidit, priusquam ab tribus | |
| simul circumueniretur, retro ad classem refugit. Liuius | 8.1 |
| indignatione accensus praetoria naue in hostes tendit. | |
| aduersus quam eadem spe duae, quae Punicam unam | |
| nauem circumuenerant, cum inferrentur, demittere re- | |
| mos in aquam ab utroque latere remiges stabiliendae | 5 |
| nauis causa iussit, et in aduenientis hostium naues | |
| ferreas manus inicere et, ubi pugnam pedestri similem | 9.1 |
| fecissent, meminisse Romanae uirtutis nec pro uiris | |
| ducere regia mancipia. haud paulo facilius quam ante | |
| duae unam, tunc una duas naues expugnauit cepitque. | |
| et iam classes quoque undique concurrerant, et passim | 10.1 |
| permixtis nauibus pugnabatur. Eumenes, qui [extre- | 11.1 |
| mus] commisso certamine aduenerat, ut animaduertit | |
| laeuum cornu hostium ab Liuio turbatum, dextrum | |
| ipse, ubi aequa pugna erat, inuadit. |