| L. Cornelio Scipione C. Laelio consulibus nulla | 37.1.1.1 |
| prius secundum religiones acta in senatu res est quam | |
| de Aetolis. et legati eorum institerunt, quia breuem | |
| indutiarum diem habebant, et ab T. Quinctio, qui tum | |
| Romam ex Graecia redierat, adiuti sunt. Aetoli, ut | 2.1 |
| quibus plus in misericordia senatus quam in causa | |
| spei esset, suppliciter egerunt, ueteribus benefactis noua | |
| pensantes maleficia. ceterum et praesentes interroga- | 3.1 |
| tionibus undique senatorum, confessionem magis noxae | |
| quam responsa exprimentium, fatigati sunt, et exce- | |
| dere curia iussi magnum certamen praebuerunt. plus | 4.1 |
| ira quam misericordia in causa eorum ualebat, quia | |
| non ut hostibus modo, sed tamquam indomitae et | |
| insociabili genti suscensebant. per aliquot dies cum | 5.1 |
| certatum esset, postremo neque dari neque negari | |
| pacem placuit; duae condiciones iis latae sunt: uel | |
| senatui liberum arbitrium de se permitterent, uel mille | |
| talentum darent eosdemque amicos atque inimicos | 5 |
| haberent. exprimere cupientibus, quarum rerum in se | 6.1 |
| arbitrium senatui permitterent, nihil certi responsum | |
| est. ita infecta pace dimissi urbe eodem die, Italia | |
| intra quindecim dies excedere iussi. | |
| tum de consulum prouinciis coeptum agi est. | 7.1 |
| ambo Graeciam cupiebant. multum Laelius in senatu | |
| poterat. is, cum senatus aut sortiri aut comparare | |
| inter se prouincias consules iussisset, elegantius fac- | |
| turos dixit, si iudicio patrum quam si sorti eam rem | 5 |
| permisissent. Scipio responso ad hoc dato cogitaturum, | 8.1 |
| quid sibi faciendum esset, cum fratre uno locutus | |
| iussusque ab eo permittere audacter senatui, renuntiat | |
| collegae facturum se, quod is censeret. cum res aut | 9.1 |
| noua aut uetustate exemplorum memoriae iam exo- | |
| letae relata expectatione certaminis senatum erexisset, | |
| P. Scipio Africanus dixit, si L. Scipioni fratri suo | |
| prouinciam Graeciam decreuissent, se <ei> legatum itu- | 5 |
| rum. haec uox magno adsensu audita sustulit cer- | 10.1 |
| tamen; experiri libebat, utrum plus regi Antiocho in | |
| Hannibale uicto an in uictore Africano consuli legio- | |
| nibusque Romanis auxilii foret; ac prope omnes Sci- | |
| pioni Graeciam, Laelio Italiam decreuerunt. | 5 |