| prae- | 37.2.1.1 |
| tores inde prouincias sortiti sunt, L. Aurunculeius | |
| urbanam, Cn. Fuluius peregrinam, L. Aemilius Regillus | |
| classem, P. Iunius Brutus Tuscos, M. Tuccius Apuliam | |
| et Bruttios, C. Atinius Siciliam. consuli deinde, cui | 2.1 |
| Graecia prouincia decreta erat, ad eum exercitum, | |
| quem a M'. Acilio—duae autem legiones erant— | |
| accepturus esset, in supplementum addita peditum | |
| ciuium Romanorum tria milia, equites centum, et so- | 3.1 |
| cium Latini nominis quinque milia, equites ducenti; et | |
| adiectum, ut, cum in prouinciam uenisset, si e re | |
| publica uideretur esse, exercitum in Asiam traiceret. | |
| alteri consuli totus nouus exercitus decretus, duae | 4.1 |
| legiones Romanae et socium Latini nominis quindecim | |
| milia peditum, equites sexcenti. exercitum ex Liguri- | 5.1 |
| bus Q. Minucius—iam enim confectam prouinciam | |
| scripserat et Ligurum omne nomen in deditionem | |
| uenisse—traducere in Boios et P. Cornelio procon- | |
| suli tradere iussus ex agro, quo uictos bello multa- | 5 |
| uerat, Boios deducenti. duae urbanae legiones, quae | 6.1 |
| priore anno conscriptae erant, M. Tuccio praetori datae | |
| et socium ac Latini nominis peditum quindecim milia | |
| et equites sexcenti ad Apuliam Bruttiosque obtinendos. | |
| A. Cornelio superioris anni praetori, qui Bruttios cum | 7.1 |
| exercitu obtinuerat, imperatum, si ita consuli uidere- | |
| tur, ut legiones in Aetoliam traiectas M'. Acilio tra- | |
| deret, si is manere ibi uellet; si Acilius redire Romam | 8.1 |
| mallet, ut A. Cornelius cum eo exercitu in Aetolia | |
| remaneret. C. Atinium Labeonem prouinciam Siciliam | |
| exercitumque a M. Aemilio accipere placuit et in sup- | |
| plementum scribere ex ipsa prouincia, si uellet, pedi- | 5 |
| tum duo milia et centum equites. P. Iunius Brutus | 9.1 |
| in Tuscos exercitum nouum, legionem unam Romanam | |
| et decem milia socium ac Latini nominis scribere et | |
| quadringentos equites; L. Aemilius, cui maritima pro- | 10.1 |
| uincia erat, uiginti naues longas et socios naualis a | |
| M. Iunio praetore superioris anni accipere iussus et | |
| scribere ipse mille naualis socios, duo milia peditum; | |
| cum iis nauibus militibusque in Asiam proficisci et | 5 |
| classem a C. Liuio accipere. duas Hispanias Sardi- | 11.1 |
| niamque obtinentibus prorogatum in annum imperium | |
| est et idem exercitus decreti. Siciliae Sardiniaeque | 12.1 |
| binae aeque <ac> proximo anno decumae frumenti im- | |
| peratae; Siculum omne frumentum in Aetoliam ad | |
| exercitum portari iussum, ex Sardinia pars Romam | |
| pars in Aetoliam, eodem quo Siculum. | 5 |