| priusquam consules in prouincias proficisce- | 37.3.1.1 |
| rentur, prodigia per pontifices procurari placuit. Romae | 2.1 |
| Iunonis Lucinae templum de caelo tactum erat ita, | |
| ut fastigium ualuaeque deformarentur; Puteolis pluri- | |
| bus locis murus et porta fulmine icta et duo homines | |
| exanimati; Nursiae sereno satis constabat nimbum | 3.1 |
| ortum; ibi quoque duos liberos homines exanimatos; | |
| terra apud se pluuisse Tusculani nuntiabant, et Reatini | |
| mulam in agro suo peperisse. ea procurata, Latinaeque | 4.1 |
| instauratae, quod Laurentibus carnis, quae dari debet, | |
| data non fuerat. supplicatio quoque earum religionum | 5.1 |
| causa fuit quibus diis decemuiri ex libris ut fieret | |
| ediderunt. decem ingenui, decem uirgines, patrimi | 6.1 |
| omnes matrimique, ad id sacrificium adhibiti, et de- | |
| cemuiri nocte lactentibus rem diuinam fecerunt. P. Cor- | 7.1 |
| nelius Scipio Africanus, priusquam proficisceretur, for- | |
| nicem in Capitolio aduersus uiam, qua in Capitolium | |
| escenditur, cum signis septem auratis et equis duobus | |
| et marmorea duo labra ante fornicem posuit. | 5 |
| per eosdem dies principes Aetolorum tres et | 8.1 |
| quadraginta, inter quos Damocritus et frater eius | |
| erant, ab duabus cohortibus missis a M'. Acilio Ro- | |
| mam deducti et in Lautumias coniecti sunt. cohortes | |
| inde ad exercitum redire L. Cornelius consul iussit. | 5 |
| —legati ab Ptolomaeo et Cleopatra regibus Aegypti | 9.1 |
| gratulantes, quod M'. Acilius consul Antiochum regem | |
| Graecia expulisset, uenerunt adhortantesque, ut in Asiam | |
| exercitum traicerent: omnia perculsa metu non in Asia | 10.1 |
| modo sed etiam in Syria esse; reges Aegypti ad ea, | |
| quae censuisset senatus, paratos fore. gratiae regibus | 11.1 |
| actae; legatis munera dari iussa in singulos quaternum | |
| milium aeris. |