| L. Cornelius consul peractis, quae Romae | 37.4.1.1 |
| agenda erant, pro contione edixit, ut milites, quos | |
| ipse in supplementum scripsisset, quique in Bruttiis | |
| cum A. Cornelio propraetore essent, ut hi omnes idi- | |
| bus Quinctilibus Brundisium conuenirent. item tres | 2.1 |
| legatos nominauit, Sex. Digitium L. Apustium C. Fa- | |
| bricium Luscinum, qui ex ora maritima undique nauis | |
| Brundisium contraherent; et omnibus iam paratis pa- | |
| ludatus ab urbe est profectus. ad quinque milia uo- | 3.1 |
| luntariorum, Romani sociique, qui emerita stipendia | |
| sub imperatore P. Africano habebant, praesto fuere | |
| exeunti consuli et nomina dederunt. per eos dies, | 4.1 |
| quibus est profectus ad bellum consul, ludis Apolli- | |
| naribus, a. d. quintum idus Quinctiles caelo sereno | |
| interdiu obscurata lux est, cum luna sub orbem solis | |
| subisset. et L. Aemilius Regillus, cui naualis prouincia | 5.1 |
| euenerat, eodem tempore profectus est. L. Aurunculeio | |
| negotium ab senatu datum est, ut triginta quinque- | |
| remes, uiginti triremes faceret, quia fama erat An- | |
| tiochum post proelium nauale maiorem classem ali- | 5 |
| quanto reparare. | |
| Aetoli, postquam legati ab Roma rettulerunt | 6.1 |
| nullam spem pacis esse, quamquam omnis ora mari- | |
| tima eorum, quae in Peloponnesum uersa est, depo- | |
| pulata ab Achaeis erat, periculi magis quam damni | 7.1 |
| memores, ut Romanis intercluderent iter, Coracem | |
| occupauerunt montem; neque enim dubitabant ad op- | |
| pugnationem Naupacti eos principio ueris redituros | |
| esse. Acilio, quia id expectari sciebat, satius uisum | 8.1 |
| est inopinatam adgredi rem et Lamiam oppugnare; | |
| nam et a Philippo prope ad excidium adductos esse, | 9.1 |
| et tunc eo ipso, quod nihil tale timerent, opprimi in- | |
| cautos posse. profectus ab Elatia primum in hostium | 10.1 |
| terra circa Spercheum amnem posuit castra; inde | |
| nocte motis signis prima luce corona moenia est ad- | |
| gressus. |