| magnus pauor ac tumultus, ut in re | 37.5.1.1 |
| improuisa, fuit. constantius tamen, quam quis factu- | |
| ros crederet, in tam subito periculo, cum uiri pro- | |
| pugnarent, feminae tela omnis generis saxaque in | |
| muros gererent, iam multifariam scalis appositis urbem | 5 |
| eo die defenderunt. Acilius signo receptui dato suos | 2.1 |
| in castra medio ferme die reduxit; et tunc cibo et | |
| quiete refectis corporibus, priusquam praetorium di- | |
| mitteret, denuntiauit, ut ante lucem armati paratique | |
| essent; nisi expugnata urbe se eos in castra non re- | 5 |
| ducturum. eodem tempore, quo pridie, pluribus locis | 3.1 |
| adgressus, cum oppidanos iam uires, iam tela, iam | |
| ante omnia animus deficeret, intra paucas horas urbem | |
| cepit. ibi partim diuendita partim diuisa praeda, con- | |
| silium habitum, quid deinde faceret. nemini ad Nau- | 4.1 |
| pactum iri placuit occupato ad Coracem ab Aetolis | |
| saltu. ne tamen segnia aestiua essent et Aetoli non | |
| impetratam pacem ab senatu nihilo minus per suam | |
| cunctationem haberent, oppugnare Acilius Amphissam | 5 |
| statuit. ab Heraclea per Oetam exercitus eo deductus. | |
| cum ad moenia castra posuisset, non corona, sicut | 5.1 |
| Lamiam, sed operibus oppugnare urbem est adortus. | |
| pluribus simul locis aries admouebatur, et cum quate- | |
| rentur muri, nihil aduersus tale machinationis genus | |
| parare aut comminisci oppidani conabantur; omnis | 6.1 |
| spes in armis et audacia erat; eruptionibus crebris et | |
| stationes hostium et eos ipsos, qui circa opera et | |
| machinas erant, turbabant. |