| multis tamen locis | 37.6.1.1 |
| decussus murus erat, cum adlatum est successorem | |
| Apolloniae exposito exercitu per Epirum ac Thessa- | |
| liam uenire. cum tredecim milibus peditum et quin- | 2.1 |
| gentis equitibus consul ueniebat. iam in sinum Ma- | |
| liacum uenerat; et praemissis Hypatam, qui tradere | |
| urbem iuberent, postquam nihil responsum est nisi ex | |
| communi Aetolorum decreto facturos, ne teneret se | 5 |
| oppugnatio Hypatae nondum Amphissa recepta, prae- | |
| misso fratre Africano Amphissam ducit. sub aduentum | 3.1 |
| eorum oppidani relicta urbe—iam enim magna ex parte | |
| moenibus nudata erat—in arcem, quam inexpugna- | |
| bilem habent, omnes armati atque inermes concessere. | |
| consul sex milia fere passuum inde posuit castra. | 4.1 |
| eo legati Athenienses primum ad P. Scipionem prae- | |
| gressum agmen, sicut ante dictum est, deinde ad con- | |
| sulem uenerunt, deprecantes pro Aetolis. clementius | 5.1 |
| responsum ab Africano tulerunt, qui causam relin- | |
| quendi honeste Aetolici belli quaerens Asiam et regem | |
| Antiochum spectabat, iusseratque Athenienses non | |
| Romanis solum, ut pacem bello praeferrent, sed etiam | 5 |
| Aetolis persuadere. celeriter auctoribus Atheniensibus | 6.1 |
| frequens ab Hypata legatio Aetolorum uenit, et spem | |
| pacis eis sermo etiam Africani, quem priorem adierunt, | |
| auxit, commemorantis multas gentes populosque in | |
| Hispania prius, deinde in Africa in fidem suam ue- | 5 |
| nisse; in omnibus se maiora clementiae benignitatisque | |
| quam uirtutis bellicae monumenta reliquisse. perfecta | 7.1 |
| uidebatur res, cum aditus consul idem illud responsum | |
| rettulit, quo fugati ab senatu erant. eo tamquam | |
| nouo cum icti Aetoli essent—nihil enim nec lega- | |
| tione Atheniensium nec placido Africani responso pro- | 5 |
| fectum uidebant—, referre ad suos dixerunt uelle. |