| reditum inde Hypatam est, nec consilium expe- | 37.7.1.1 |
| diebatur; nam neque, unde mille talentum daretur, | |
| erat, et permisso libero arbitrio ne in corpora sua | |
| saeuiretur, metuebant. redire itaque eosdem legatos | 2.1 |
| ad consulem et Africanum iusserunt et petere, ut, si | |
| dare uere pacem, non tantum ostendere, frustrantes | |
| spem miserorum uellent, aut ex summa pecuniae de- | |
| merent aut permissionem extra ciuium corpora fieri | 5 |
| iuberent. nihil impetratum ut mutaret consul; et ea | 3.1 |
| quoque irrita legatio dimissa est. secuti et Athenien- | 4.1 |
| ses sunt; et princeps legationis eorum Echedemus | |
| fatigatos tot repulsis Aetolos et complorantis inutili | |
| lamentatione fortunam gentis ad spem reuocauit auctor | |
| indutias sex mensium petendi, ut legatos mittere Ro- | 5 |
| mam possent: dilationem nihil ad praesentia mala, | 5.1 |
| quippe quae ultima essent, adiecturam; leuari per | |
| multos casus tempore interposito praesentis clades | |
| posse. auctore Echedemo idem missi; prius P. Sci- | 6.1 |
| pione conuento, per eum indutias temporis eius, quod | |
| petebant, ab consule impetrauerunt. et soluta obsi- | 7.1 |
| dione Amphissae M'. Acilius tradito consuli exercitu | |
| prouincia decessit, et consul ab Amphissa Thessaliam | |
| repetit, ut per Macedoniam Thraeciamque duceret | |
| in Asiam. | 5 |
| tum Africanus fratri: 'iter, quod insistis, L. Scipio, | 8.1 |
| ego quoque approbo; sed totum id uertitur in uolun- | 9.1 |
| tate Philippi, qui si imperio nostro fidus est, et iter | |
| et commeatus et omnia, quae in longo itinere exer- | |
| citus alunt iuuantque, nobis suppeditabit; si is desti- | |
| tuit, nihil per Thraeciam satis tutum habebis; itaque | 10.1 |
| prius regis animum explorari placet. optime explora- | |
| bitur, si nihil ex praeparato agentem opprimet qui | |
| mittetur.' Ti. Sempronius Gracchus, longe tum acer- | 11.1 |
| rimus iuuenum, ad id delectus per dispositos equos | |
| prope incredibili celeritate ab Amphissa—inde | |
| enim est dimissus—die tertio Pellam peruenit. in | 12.1 |
| conuiuio rex erat et in multum uini processerat; ea | |
| ipsa remissio animi suspicionem dempsit nouare eum | |
| quicquam uelle. et tum quidem comiter acceptus | 13.1 |
| hospes, postero die commeatus exercitui paratos be- | |
| nigne, pontes in fluminibus factos, uias, ubi trans- | |
| itus difficiles erant, munitas uidit. haec referens ea- | 14.1 |
| dem, qua ierat, celeritate Thaumacis occurrit consuli. | |
| inde certiore et maiore spe laetus exercitus ad prae- | |
| parata omnia in Macedoniam peruenit. uenientis regio | 15.1 |
| apparatu et accepit et prosecutus est rex. multa | |
| in eo et dexteritas et humanitas uisa, quae commen- | |
| dabilia apud Africanum erant, uirum sicut ad cetera | |
| egregium, ita a comitate, quae sine luxuria esset, non | 5 |
| auersum. inde non per Macedoniam modo sed etiam | 16.1 |
| Thraeciam prosequente et praeparante omnia Philippo | |
| ad Hellespontum peruentum est. |