| Antiochus post naualem ad Corycum pug- | 37.8.1.1 |
| nam cum totam hiemem liberam in apparatus terrestris | |
| maritimosque habuisset, classi maxume reparandae, ne | |
| tota maris possessione pelleretur, intentus fuerat. suc- | 2.1 |
| currebat superatum se, cum classis afuisset Rhodiorum; | |
| quodsi ea quoque—nec commissuros Rhodios, ut | |
| iterum morarentur—certamini adesset, magno sibi | |
| nauium numero opus fore, ut uiribus et magnitudine | 5 |
| classem hostium aequaret. itaque et Hannibalem in | 3.1 |
| Syriam miserat ad Phoenicum accersendas naues, et | |
| Polyxenidam, quo minus prospere res gesta erat, eo | |
| enixius et eas, quae erant, reficere et alias parare | |
| naues iussit. ipse in Phrygia hibernauit undique | 4.1 |
| auxilia accersens. etiam in Gallograeciam miserat; | |
| bellicosiores ea tempestate erant, Gallicos adhuc, non- | |
| dum exoleta stirpe gentis, seruantes animos. filium | 5.1 |
| Seleucum in Aeolide reliquerat cum exercitu ad ma- | |
| ritimas continendas urbes, quas illinc a Pergamo Eu- | |
| menes, hinc a Phocaea Erythrisque Romani sollicita- | |
| bant. classis Romana, sicut ante dictum est, ad Canas | 6.1 |
| hibernabat; eo media ferme hieme rex Eumenes cum | |
| duobus milibus peditum, equitibus quingentis uenit. | |
| is cum magnam praedam agi posse dixisset ex agro | 7.1 |
| hostium, qui circa Thyatiram esset, hortando perpulit | |
| Liuium, ut quinque milia militum secum mitteret. | |
| missi ingentem praedam intra paucos dies auerterunt. |