| inter haec Phocaeae seditio orta quibusdam ad | 37.9.1.1 |
| Antiochum multitudinis animos auocantibus. grauia | 2.1 |
| hiberna nauium erant, graue tributum, quod togae | |
| quingentae imperatae erant cum quingentis tunicis, | |
| grauis etiam inopia frumenti, propter quam naues | 3.1 |
| quoque et praesidium Romanum excessit. tum uero | |
| liberata metu factio erat, quae plebem in contionibus | |
| ad Antiochum trahebat; senatus et optimates in Ro- | 4.1 |
| mana societate perstandum censebant; defectionis au- | |
| ctores plus apud multitudinem ualuerunt. Rhodii, quo | 5.1 |
| magis cessatum priore aestate erat, eo maturius aequi- | |
| noctio uerno eundem Pausistratum classis praefectum | |
| cum sex et triginta nauibus miserunt. iam Liuius | 6.1 |
| a Canis cum triginta nauibus <suis> et septem quadri- | |
| remibus, quas secum Eumenes rex adduxerat, Helles- | |
| pontum petebat, ut ad transitum exercitus, quem | |
| terra uenturum opinabatur, praepararet, quae opus | 5 |
| essent. in portum, quem uocant Achaeorum, classem | 7.1 |
| primum aduertit; inde Ilium escendit, sacrificioque | |
| Mineruae facto legationes finitimas ab Elaeunte et | |
| Dardano et Rhoeteo, tradentis in fidem ciuitatis suas, | |
| benigne audiuit. inde ad Hellesponti fauces nauigat | 8.1 |
| et decem nauibus in statione contra Abydum relictis | |
| cetera classe in Europam ad Sestum oppugnandam | |
| traiecit. iam subeuntibus armatis muros fanatici Galli | 9.1 |
| primum cum sollemni habitu ante portam occurrunt; | |
| iussu se matris deum famulos deae uenire memorant | |
| ad precandum Romanum, ut parceret moenibus urbi- | |
| que. nemo eorum uiolatus est. mox uniuersus senatus | 10.1 |
| cum magistratibus ad dedendam urbem processit. inde | 11.1 |
| Abydum traiecta classis. ubi cum temptatis per collo- | |
| quia animis nihil pacati responderetur, ad oppugnatio- | |
| nem sese expediebant. |