| dum haec in Hellesponto geruntur, Polyxenidas | 37.10.1.1 |
| regius praefectus—erat autem exul Rhodius—cum | |
| audisset profectam ab domo popularium suorum clas- | |
| sem, et Pausistratum praefectum superbe quaedam et | 2.1 |
| contemptim in se contionantem dixisse, praecipuo cer- | |
| tamine animi aduersus eum sumpto nihil aliud dies | |
| noctesque agitabat animo, quam ut uerba magnifica | |
| eius rebus confutaret. mittit ad eum hominem et illi | 3.1 |
| notum, qui diceret et se Pausistrato patriaeque suae | |
| magno usui, se liceat, fore, et a Pausistrato se restitui | |
| in patriam posse. cum, quonam modo ea fieri possent, | 4.1 |
| mirabundus Pausistratus percunctaretur, fidem petenti | |
| dedit agendae communiter rei aut tegendae silentio. | |
| tum internuntius: regiam classem aut totam aut ma- | 5.1 |
| iorem <eius> partem Polyxenidam traditurum ei; pretium | |
| tanti meriti nullum aliud pacisci quam reditum in | |
| patriam. magnitudo rei nec ut crederet nec ut asper- | 6.1 |
| naretur dicta effecit. Panhormum Samiae terrae petit, | |
| ibique ad explorandam rem, quae oblata erat, sub- | |
| stitit. ultro citroque nuntii cursare, nec fides ante | 7.1 |
| Pausistrato facta est, quam coram nuntio eius Poly- | |
| xenidas sua manu scripsit se ea, quae pollicitus esset, | |
| facturum signoque suo impressas tabellas misit. eo | 8.1 |
| uero pignore uelut auctoratum sibi proditorem ratus | |
| est: neque enim eum, qui sub rege uiueret, commis- | |
| surum fuisse, ut aduersus semet ipsum indicia manu | |
| sua testata daret. inde ratio simulatae proditionis | 9.1 |
| composita. omnium se rerum apparatum omissurum | |
| Polyxenidas dicere; non remigem, non socios naualis | |
| ad classem frequentis habiturum; subducturum per | 10.1 |
| simulationem reficiendi quasdam naues, alias in pro- | |
| pinquos portus dimissurum; paucas ante portum Ephesi | |
| in salo habiturum, quas, si exire res cogeret, obiecturus | |
| certamini foret. quam neglegentiam Polyxenidam in | 11.1 |
| classe sua habiturum Pausistratus audiuit, eam ipse | |
| extemplo habuit, partem nauium ad commeatus ac- | |
| cersendos Halicarnassum, partem Samum ad urbem | |
| misit, <ipse ad Panhormum mansit,> ut paratus esset, | 5 |
| cum signum adgrediendi a proditore accepisset. Poly- | 12.1 |
| xenidas augere simulando errorem; subducit quasdam | |
| naues, alias uelut subducturus esset, naualia reficit; | |
| remiges ex hibernis non Ephesum accersit, sed Magne- | |
| siam occulte cogit. | 5 |