| forte quidam Antiochi miles, | 37.11.1.1 |
| cum Samum rei priuatae causa uenisset, pro specu- | |
| latore deprehensus deducitur Panhormum ad prae- | |
| fectum. is percunctanti, quid Ephesi ageretur, incer- | 2.1 |
| tum metu an erga suos haud sincera fide, omnia | |
| aperit: classem instructam paratamque in portu stare; | 3.1 |
| remigium omne Magnesiam [ad Sipylum] missum; | |
| perpaucas naues subductas esse et naualia detegi; | |
| numquam intentius rem naualem administratam esse. | |
| haec ne pro ueris audirentur, animus errore et spe | 4.1 |
| uana praeoccupatus fecit. Polyxenidas satis omnibus | |
| comparatis, nocte remige a Magnesia accersito, de- | |
| ductisque raptim, quae subductae erant, nauibus, cum | |
| diem non tam apparatu absumpsisset, quam quod | 5 |
| conspici proficiscentem classem nolebat, post solis | 5.1 |
| occasum profectus septuaginta nauibus tectis uento | |
| aduerso ante lucem Pygela portum tenuit. ibi cum | |
| interdiu ob eandem causam quiesset, nocte in proxima | |
| Samiae terrae traiecit. hinc Nicandro quodam archi- | 6.1 |
| pirata quinque nauibus tectis Palinurum iusso petere, | |
| atque inde armatos, qua proximum per agros iter esset, | |
| Panhormum ad tergum hostium ducere, ipse interim | |
| classe diuisa, ut ex utraque parte fauces portus teneret, | 5 |
| Panhormum petit. Pausistratus primo ut in re neco- | 7.1 |
| pinata turbatus parumper, deinde uetus miles celeriter | |
| collecto animo terra melius arceri quam mari hostes | |
| posse ratus, armatos duobus agminibus ad promun- | |
| turia, quae cornibus obiectis ab alto portum faciunt, | 8.1 |
| ducit, inde facile telis ancipitibus hostem summoturus. | |
| id inceptum eius Nicander a terra uisus cum turbasset, | |
| repente mutato consilio naues conscendere omnis iubet. | |
| tum uero ingens pariter militum nautarumque trepi- | 9.1 |
| datio orta, et uelut fuga in naues fieri, cum se mari | |
| terraque simul cernerent circumuentos. Pausistratus | 10.1 |
| unam uiam salutis esse ratus, si uim facere per fauces | |
| portus atque erumpere in mare apertum posset, post- | |
| quam conscendisse suos uidit, sequi ceteris iussis prin- | |
| ceps ipse concitata naue remis ad ostium portus tendit. | 5 |
| superantem iam fauces nauem eius Polyxenidas tribus | 11.1 |
| quinqueremibus circumsistit. nauis rostris icta sup- | |
| primitur; telis obruuntur propugnatores, inter quos | |
| et Pausistratus impigre pugnans interficitur. nauium | 12.1 |
| reliquarum ante portum aliae, aliae in portu deprensae, | |
| quaedam a Nicandro, dum moliuntur a terra, captae; | |
| quinque tantum Rhodiae naues cum duabus Cois effu- | 13.1 |
| gerunt terrore flammae micantis uia sibi inter con- | |
| fertas naues facta; contis enim binis a prora promi- | |
| nentibus trullis ferreis multum conceptum ignem prae | |
| se portabant. Erythraeae triremes cum haud procul | 14.1 |
| a Samo Rhodiis nauibus, quibus ut essent praesidio | |
| ueniebant, obuiae fugientibus fuissent, in Hellespontum | |
| ad Romanos cursum auerterunt. sub idem tempus | 15.1 |
| Seleucus proditam Phocaeam porta una per custodes | |
| aperta recepit; et Cyme aliaeque eiusdem orae urbes | |
| ad eum metu defecerunt. |