| dum haec in Aeolide geruntur, Abydus cum | 37.12.1.1 |
| per aliquot dies obsidionem tolerasset praesidio regio | |
| tutante moenia, iam omnibus fessis Philota quoque | 2.1 |
| praefecto praesidii permittente magistratus eorum cum | |
| Liuio de condicionibus tradendae urbis agebant. rem | |
| distinebat, quod, utrum armati an inermes emitterentur | |
| regii, parum conueniebat. haec agentibus cum inter- | 3.1 |
| uenisset nuntius Rhodiorum cladis, emissa de manibus | |
| res est; metuens enim Liuius, ne successu tantae rei | 4.1 |
| inflatus Polyxenidas classem, quae ad Canas erat, op- | |
| primeret, Abydi obsidione custodiaque Hellesponti ex- | |
| templo relicta naues, quae subductae Canis erant, | |
| deduxit; et Eumenes Elaeam uenit. Liuius omni | 5.1 |
| classe, cui adiunxerat duas triremes Mitylenaeas, Pho- | |
| caeam petit. quam cum teneri ualido regio praesidio | |
| audisset, nec procul Seleuci castra esse, depopulatus | |
| maritimam oram, et praeda maxime hominum raptim | 6.1 |
| in naues imposita tantum moratus, dum Eumenes cum | |
| classe adsequeretur, Samum petere intendit. Rhodiis | 7.1 |
| primo audita clades simul pauorem simul luctum in- | |
| gentem fecit; nam praeter nauium militumque iactu- | |
| ram, quod floris, quod roboris in iuuentute fuerat, | |
| amiserant, multis nobilibus secutis inter cetera au- | 8.1 |
| ctoritatem Pausistrati, quae inter suos merito maxima | |
| erat; deinde, quod fraude capti, quod a ciue potissi- | |
| mum suo forent, in iram luctus uertit. decem ex- | 9.1 |
| templo naues, et diebus post paucis decem alias prae- | |
| fecto omnium Eudamo miserunt, quem aliis uirtutibus | |
| bellicis haudquaquam Pausistrato parem, cautiorem, | |
| quo minus animi erat, ducem futurum credebant. | 5 |
| Romani et Eumenes rex in Erythraeam primum clas- | 10.1 |
| sem applicuerunt. ibi noctem unam morati postero | |
| die Corycum [Pelorum] promunturium tenuerunt. inde | 11.1 |
| cum in proxima Samiae uellent traicere, non expectato | |
| solis ortu, ex quo statum caeli notare gubernatores | |
| possent, in incertam tempestatem miserunt. medio in | 12.1 |
| cursu, aquilone in septentrionem uerso, exasperato | |
| fluctibus mari iactari coeperunt. |