| Polyxenidas | 37.13.1.1 |
| Samum petituros ratus hostis, ut se Rhodiae classi | |
| coniungerent, ab Epheso profectus primo ad Myon- | |
| nesum stetit; inde ad Macrin, quam uocant, insulam | |
| traiecit, ut praeteruehentis classis si quas aberrantis | 5 |
| ex agmine naues posset aut postremum agmen oppor- | |
| tune adoriretur. postquam sparsam tempestate clas- | 2.1 |
| sem uidit, occasionem primo adgrediendi ratus, paulo | |
| post increbrescente uento et maiores iam uoluente | |
| fluctus, quia peruenire se ad eos uidebat non posse, | 3.1 |
| ad Aethaliam insulam traiecit, ut inde postero die Sa- | |
| mum ex alto petentis nauis adgrederetur. Romani, | 4.1 |
| pars exigua, primis tenebris portum desertum Samiae | |
| tenuerunt, classis cetera nocte tota in alto iactata in | |
| eundem portum decurrit. ibi ex agrestibus cognito | 5.1 |
| hostium naues ad Aethaliam stare, consilium habitum, | |
| utrum extemplo decernerent, an Rhodiam expectarent | |
| classem. dilata re—ita enim placuit—Corycum, | |
| unde uenerant, traiecerunt. Polyxenidas quoque, cum | 6.1 |
| frustra stetisset, Ephesum rediit. tum Romanae naues | |
| uacuo ab hostibus mari Samum traiecerunt. eodem | 7.1 |
| et Rhodia classis post dies paucos uenit. quam ut | |
| expectatam esse appareret, profecti extemplo sunt | |
| Ephesum, ut aut decernerent nauali certamine, aut, | |
| si detractaret hostis pugnam, quod plurimum intererat | 5 |
| ad animos ciuitatium, timoris confessionem exprimerent. | |
| contra fauces portus instructa in frontem nauium acie | 8.1 |
| stetere. postquam nemo aduersus ibat, classe diuisa | |
| pars in salo ad ostium portus in ancoris stetit, pars | |
| in terram milites exposuit. in eos [iam] ingentem | 9.1 |
| praedam late depopulato agro agentis Andronicus | |
| Macedo, qui in praesidio Ephesi erat, iam moenibus | |
| appropinquantis eruptionem fecit, exutosque magna | |
| parte praedae ad mare ac naues redegit. postero die | 10.1 |
| insidiis medio ferme uiae positis ad eliciendum extra | |
| moenia Macedonem Romani ad urbem agmine iere; | |
| inde, cum ea ipsa suspicio, ne quis exiret, deterruisset, | |
| redierunt ad naues; et terra marique fugientibus cer- | 11.1 |
| tamen hostibus Samum, unde uenerat, classis repetit. | |
| inde duas sociorum ex Italia, duas Rhodias triremes | |
| cum praefecto Epicrate Rhodio ad fretum Cephallaniae | |
| tuendum praetor misit. infestum id latrocinio Lace- | 12.1 |
| daemonius Hybristas cum iuuentute Cephallanum fa- | |
| ciebat, clausumque iam mare commeatibus Italicis erat. |