| Piraei L. Aemilio Regillo succedenti ad | 37.14.1.1 |
| nauale imperium Epicrates occurrit; qui audita clade | 2.1 |
| Rhodiorum, cum ipse duas tantum quinqueremes ha- | |
| beret, Epicratem cum quattuor nauibus in Asiam secum | |
| reduxit; prosecutae etiam apertae Atheniensium naues | |
| sunt. Aegaeo mari traiecit <Chium>. eodem Timasicrates | 3.1 |
| Rhodius cum duabus quadriremibus ab Samo nocte | |
| intempesta uenit, deductusque ad Aemilium praesidii | |
| causa se missum ait, quod eam oram maris infestam | |
| onerariis regiae naues excursionibus crebris ab Helle- | 5 |
| sponto atque Abydo facerent. traicienti Aemilio a | |
| Chio Samum duae Rhodiae quadriremes, missae ob- | |
| uiam ab Liuio, et rex Eumenes cum duabus quin- | |
| queremibus occurrit. Samum postquam uentum est, | 4.1 |
| accepta ab Liuio classe et sacrificio, ut adsolet, rite | |
| facto Aemilius consilium aduocauit. ibi C. Liuius— | |
| is enim est primus rogatus sententiam—neminem | |
| fidelius posse dare consilium dixit quam eum, qui id | 5 |
| alteri suaderet, quod ipse, si in eodem loco esset, | |
| facturus fuerit: se in animo habuisse tota classe Ephe- | 5.1 |
| sum petere et onerarias ducere multa saburra grauatas, | |
| atque eas in faucibus portus supprimere; et eo mi- | 6.1 |
| noris molimenti ea claustra esse, quod in fluminis | |
| modum longum et angustum et uadosum ostium portus | |
| sit. ita adempturum se maris usum hostibus fuisse | |
| inutilemque classem facturum. | 5 |