| nulli ea placere | 37.15.1.1 |
| sententia. Eumenes rex quaesiuit, quid tandem? ubi | |
| demersis nauibus frenassent claustra maris, utrum li- | |
| bera sua classe abscessuri inde forent ad opem feren- | |
| dam sociis terroremque hostibus praebendum, an nihilo | 5 |
| minus tota classe portum obsessuri? siue enim abs- | 2.1 |
| cedant, cui dubium esse, quin hostes extracturi de- | |
| mersas moles sint et minore molimento aperturi por- | |
| tum, quam obstruatur? sin autem manendum ibi nihilo | |
| minus sit, quid attinere claudi portum? quin contra | 3.1 |
| illos, tutissimo portu, opulentissima urbe fruentis, | |
| omnia Asia praebente quieta aestiua acturos; Romanos | |
| aperto in mari fluctibus tempestatibusque obiectos, | |
| omnium inopes, in adsidua statione futuros, ipsos | 5 |
| magis adligatos impeditosque, ne quid eorum, quae | 4.1 |
| agenda sint, possint agere, quam ut hostis clausos | |
| habeant. Eudamus praefectus Rhodiae classis magis | 5.1 |
| eam sibi displicere sententiam ostendit, quam ipse, | |
| quid censeret faciendum, dixit. Epicrates Rhodius | 6.1 |
| omissa in praesentia Epheso mittendam nauium par- | |
| tem in Lyciam censuit, et Patara, caput gentis, in | |
| societatem adiungenda. in duas magnas res id usui | 7.1 |
| fore, et Rhodios pacatis contra insulam suam terris | |
| totis uiribus incumbere in unius belli, quod aduersus | |
| Antiochum sit, curam posse, et eam classem, quae in | 8.1 |
| Cilicia compararetur, intercludi, ne Polyxenidae con- | |
| iungatur. haec maxime mouit sententia; placuit tamen | 9.1 |
| Regillum classe tota euehi ad portum Ephesi ad in- | |
| ferendum hostibus terrorem. |